- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
300

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

terre, sic offertorium diuidatur, ut, quod offert episcopus
uel alii, qui cum eo uel propter eum uenerunt, habeant
capellani eiusdem, quod autem parochiani offerunt, sit
integre sacerdotis. Si uero contigerit interdici ecclesiam
pro alicuius delicto, pro quo episcopus penam pecuniariam
acceperit, in tantum satisfaciat episcopus sacerdoti, in
quantum dampnificatus apparuerit ex huiusmodi interdicto.
Et haec omnia bonis sacerdotibus sunt concessa. Pro
inmundis autem et publice fornicantibus nichil penitus
innouamus, et si quid eis male contigerit, sanguis eorum,
sicut scriptum est, super caput eorum erit. Statuimus
preterea et precipimus in uirtute obediencie omnibus in
sacro ordine constitutis, qui modo mulierem non habent,
et illis qui habent post annum, quod nullos filios
nasci-turos sibi approprient, recognoscendo suos esse, tenendo
eos secum, et alendo uel alibi publice nutriendo, uel suum
filium publice nominando, cum ille demum debeat
recognosci filius, secundum quod iura dicunt, quem
legit-time nupcie demonstrant. Quicumque autem contra hoc
scienter et uoluntarie fecerint, nouerint se anathemati
subiacere. Item statuimus et in uirtute obediencie
precipimus episcopis, ut faciant omnes officiales suos, qui uulgo
exactores dicuntur, iurare super sancta Dei ewangelia,
quod officium suum cum ueritate et sine calumpnia bona
fide peragant, et de cognoscendis causis matrimonialibus
uel aliis spiritualibus, cum laici sint, se nullatenus
intromittant. Clerici uero nulli assumant officium exactoris,
et si quis contra hoc fecerit, nouerit se ecclesiastico
suppositum interdicto. Item precipimus episcopis et statui’
mus, quod de expensis procuracionum nostrarum terciam
partem persoluant de camera, et duas tantum partes
accipiant de ecclesiis, facta distribucione inter ecclesias, prout
cuilibet suppetunt facultates. Precipimus quoque
archi-episcopo Ypsalensi et omnibus suffraganeis eius in
uirtute obediencie, ut infra annum habeant et possideant,
dum uixerint, iure proprietatis librum Decretalium
secundum ultimam compilacionem, que facta fuit tempore uene-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0323.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free