- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
301

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

rabilis memorie Gregorii pape ix, et ut studeant in eo,
secundum quod Dominus ipsis graciam ministrabit. Si
quis autem eorum predictum librum infra annum habere
neglexerit, nouerit se ecclesiastico suppositum interdicto.
Preterea precipimus et in uirtute obediencie sub pena
ex-communicacionis et suspensionis archiepiscopo et omnibus
suffraganeis eius, quod nullo laico decimas alicuius ecclesie
parochialis concedant. Item statuimus et committimus
archiepiscopo" et omnibus suffraganeis eius, cuilibet in sua
diocesi, si contigerit aliquem uel aliquos incidere in
aliquam de nostris excommunicacionibus uel interdictis
supra-dictis, et penitus noluerit emendare, liceat diocesano eius
ipsum absoluere, si tamen primo reddendo, si quid
acceperit, uel, si quid dampnum dedit, plene soluendo
satisfecerit, sine ulla obligacione uel spe illud, quod soluerit,
re-habendi. Precipimus quoque in nomine Jhesu Christi et
uirtute obediencie domino archiepiscopo Ypsalensi et
omnibus suffraganeis eius, quod hec omnia singulis annis in
suis synodis diligenter legi faciant et exponi. Datum
Skeningis Lincopensis diocesis, anno ab incarnacione
Domino MCCXLViii kal. marcii, presentibus, consulentibus et
consencientibus uenerabilibus patribus et fratribus
archiepiscopo Ypsalensi et quinque suffraganeis eius ac multis
aliis.

XY. Innocentius iy. — Stadfästelse af legat statut
om kanoniska biskopsval. — Lyon, 7 dee. 1250.

Innocentius episcopus, seruus seruorum Dei,
venerabilibus fratribus . . . archiepiscopo Ypsalensi eiusque
suffraganeis et dilectis filiis toti clero regni Suetie, salutem
et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod
iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo
exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad
debitum perducatur effectum. Lecta siquidem nobis ex
parte vniuersitatis uestre petitio continebat, quod, cum
dudum in regno Suetie quedam consuetudo, que corrup-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0324.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free