- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
313

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

preparare. Ea propter dignum ducimus ipsum in
omnibus precipue tam in rebus quam in personis [-[ecclesiasticis]-] {+[ecclesia-
sticis]+} uenerari, suo obsequio peculiariter deputatis, quos
[fidei domesticos ac] operis sui et ouilis vicarios preesse
uoluit et pastores. Sane cum, sicut digne a memoria non *
excidit, prius in nostra coronacione omnes possessiones
ecclesiasticas in regno nostro a causis omnibus et iuribus
regalibus reddidimus liberas, ita tamen quod bona, que
deuoluerentur ad ecclesiam post prouinciale concilium, cui
Telghis [personaliter] cum uenerabilibus patribus, domino
archiepiscopo Upsalensi et suis suffraganeis, interfuimus,
cum suis oneribus transferentur, dignum arbitrati sumus,
in festo coronacionis predilecte coniugis nostra circa
pre-dicta bona [dona] nostra beneficia cumulare. Que enim
differenda inducitur, quare honoris prerogatiuas, sibi a
Deo coi latas, quas nobis iungunt lex, thorus et affectus
maritalis, nostras non debeamus in omnibus et per omnia
reputare? Indulsimus itaque tunc temporis indulgencia
perpetuo in posterum ualitura, ut omnes ecclesie et
ec-lesiastice persone in regno nostro constituti sub nostra
proteccione maneant, plena securitate gaudentes,
acerbissima contra transgressores nostra uindicta procedente.
Concedimus eciam eisdem omnia bona sua mobilia et
immobilia, que ecclesiarum nomine possidentur, siue fuerint
ecclesiarum cathedralium siue inferiorum ecclesiarum, cum
familiis [famulis] in eisdem commorantibus, siue per
uil-licos regantur siue per colonos siue per inquilinos siue
eciam per noualium excultores, ab omni iure regio et
a causis omnibus, regalibus solucionibus quoque,
vulgariter dictis skipwist, spannemal, ætergiald, [-ledho[n]gx-lamæ,-] {+ledho[n]gx-
lamæ,+} ac taliis, muneribus, exaccionibus omnibus seu
quibuscunque tributis, rebus uel personis impositis uel
imponendis, quibuscunque nominibus censeantur, ac si
specialiter et nominatim essent expressa, libera penitus
et exempta. Quod generaliter accipi et intelligi
uolu-mus eciam de illis, que ecclesiis post dictum concilium
accesserunt, iuris communis obseruando tramite de post-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0336.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free