- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Fjerde bind /
203

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

ea, quae invenit, temere mutaverit, de Bernensi tertio
dubitatio relinquitur, verum in codice antiquiore illo, quem
transcripsit, invenerit librarius, an lelici conjectura restituerit,
Jam majora videamus. II § 53: „An tu id agis, ut
Macedones non te regem suum sed ministrum et praebitorem
sperent fore? Bene ministrum et praebitorem, quia sordidum
regi“. Accidit librario antiquo boc loco, ut saepe alias, ut
oculi aberrarent a verbo ad idem, quod paullo post
sequebatur, ut media omitteret. In codicibus integris (B H b)
mediis omissis est: „An tu id agis, ut Macedones non te
regem suum sed ministrum et praebitorem, quia sordidum
regi“. Quum aliquid deesse appareret, librarius, qui
Ber-nensem primum scripsit, verbum addidit: „sed ministrum et
praebitorem putent, quia sordidum regi;i ; ut editur, extat in
Bernensi tertio et Palatino. Vide, quid intersit. Prius
supplementum interpolatione ortum esse, hoc vero, quod
Bernensi tertio (et Palatino) debemus, genuinum esse facile
apparet. Nam non modo intellegimus, quo modo verba illa in
meliorum archetypo intercidere potuerint, sed si quis sex illa
verba conjectura addidisset, non dubitaremus illum virum
doctissimum et ingeniosissimum vocare. Itaque aut talem
confitendum est fuisse librarium illum, aut credendum, codicem
antiquiorem, quo sit usus, hoc loco non fuisse mutilum.
Inspiciamus libri tertii § 113: „Sed ut laudandus Regulus
in conservando jure jurando, sic decem illi, quos post
Cannensem pugnam juratos ad senatum misit Hannibal, se in
castra redituros11. Verba: „ad senatum misit Hannibal, se“
in Bernensi tertio extant, in ceteris (A1 B II a b) desunt
(codex Palatinus hic interpolatus est). Oculi scribentis non
ut supra a verbo ad aliud simile aberraverunt, sed
librarius festinanter scribendo versum transiluisse videtur. Quod
si quis quinque illa verba ab alio librario scite suppleri
potuisse putat, ut ab alio parum scite suppleta videmus, quid
de illo supplemento, quod paullo post sequitur, credimus?
„Nam Polybius, bonus auctor in primis, ex decem
nobilissimis, qui tum erant missi, novem revertisse dicit re a senatu
non impetrata; unum ex decem, qui paullo post quam erat
egressus e castris redisset, quasi aliquid esset oblitus, Romae

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:58:48 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr4/0217.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free