- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Fjerde bind /
208

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Satis multis jam exemplis probavi, quae in altera
codicum familia intercidissent, plerumque esse servata in codice
Bernensi tertio. Passim verba singula sola ejus auctoritate
recepta sunt; sed quo minus manifestum est aliquid deesse
in alteris codicibus, eo major dubitatio oritur, quia supra
jam vidimus, passim verba temere esse addita in Bernensi
tertio. Sic multis locis nihil certi statui potest- In paullo
majoribus lacunis quae auctoritate Bernensis tertii suppleta
sunt, nulla mihi suspicandi causa videtur, nisi quod II § 1
editur: „In quo tum quaeri dixi, quid utile, quid inutile,
tum ex utilibus, quid utilius aut quid maxime utile11. In
alteris codicibus prior tantummodo pars servata est: „In
quo tum quaeri dixi, quid utile, quid inutile" ; sed jam illud
tum ostendit, alterum orationis membrum deesse, neque
dubitari potest, quid Cicero addiderit. Facillime vero oculi
librarii ab inutile ad utile aberrare potuerunt. In
supplemento, quod ex Bernensi tertio et Palatino editum est, recte
offendit, quod quid utilius non utrum utilius legitur. Nam
maxime utiles ipse Cicero paullo post (§ 11) dicit. Dubitatio
igitur relinquitur, ipsius Ciceronis verba extent an librarii;
neque enim difficile erat lacunam explere. Sed est alia
difficultas. Totum hoc: „In quo — maxime utile“ alieno loco
positum est. Quare initium libri secundi sic edendum esse puto:
„Quem ad modum officia ducerentur ab honestate, Marce fili,
atque ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror
libro superiore, in quo tum quaeri dixi, quid utile, quid
inutile, tum ex utilibus, [quid utilius aut] quid maxime utile.
Sequitur, ut haec officiorum genera persequar, quae
pertinent ad vitae cultum et ad earum rerum, quibus utuntur
homines, facultatem, ad opes, ad copias: de quibus dicere
adgrediar, si pauca prius de instituto ac de judicio meo
dixero“. Tum et in quo et de quibus, quo referantur, habent.
Vitium multi viderunt, sed delendo quam transponendo
corrigere maluerunt, quod mihi vehementius remedium esse
videtur. Accedit quod, si quis in margine libri sui adscribere
voluisset, quid primo libro contineretur, suis non Ciceronis
verbis usus scripsisset: „In quo tum quaeritur11, non „In quo
tum quaeri dixiu.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:58:48 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr4/0222.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free