- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Fjerde bind /
211

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

ceteri: „quum major est copia", pro quo saltem expectarem:
„quum major sit copia11 (da Forraadet — derved at jeg stiller
mit Korn til Salg — er større). Illud multo praefero. (Cfr.
Madv. Emend. Liv. p. 4571.)

III § 71 : „Malitia mala bonis ponit ante“ (B H1 a b).
Quum in Bernensi sit anteponit, hoc recipiendum est. Quod
in Tibulli I, 1, 14 contra codices (in quibus est „ponitur
ante deumut in versu Ennii „Noenum rumores ponebat ante
salutem“) perverse editur, nihil valet ad illud monstrum
defendendum.

Finita jam disputatione, qua, quid codicibus diligenter
inspectis et collatis ad hoc Ciceronis opns emendatias
edendum posset effici, ostendere conatus sum, duas conjecturas
afferam, priorem, qua nulla littera mutata verba Ciceronis
rectius, ut opinor, conjunguntur. III § 116: „At, qui ab
Aristippo Cyrenaici atque Annicerii philosophi nominati
omne bonum in voluptate posuerunt virtutemque censuerunt
ob eam rem esse collaudandam, quod efficiens esset voluptatis
(quibus obsoletis floret Epicurus, ejusdem fere adjutor
auc-torque sententiae), cum his viris equisque, ut dicitur, —
decertandum est“. Formam orationis non dissimilem invenias I
§ 126. Me quidem verba ,.ab Aristippo" multo minus in
sententia relativa offendunt, quam nude initio sententiae
principalis posita. Satis dure ab Aristippo Annicerii philosophi
nominati dicuntur1).

III cap. 28 omnia argumenta, quae contra Regulum
proferri possunt, enumerat, tum cap. 29 haec argumenta
eodem ordine refellit. Exeunte capite 28 (§ 103) editur,
ut in omnibus codicibus est : „Haec fere contra Regulum :
sed prima videamus’-’. Scribendum est: „sed prima quaeque
videamus" (lad os se paa det et for et — Punkt for Punkt).
De hoc loquendi genere disputavit Madvigius ad lib. de fin. II

‘) [Nonne locus sic scribendus est: „At, qui ab Aristippo Cyrenaico
et Anniceri Cyrenaici atque Annicerii cet.“? C. Gertz.J

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:58:48 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr4/0225.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free