- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
1

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De manumissione seniorum apud &raecos qualem ex
inscriptionibus cognoscimus.

Scripsit A. B. Drachmann.

Quae hic publici iuris fit disputatiuncula ab origine
ad maius quoddam opusculum pertinebat, cuius in priore
parte de manumissione seruorum qualis fuit Spartae et Athenis
exposueram. Sed quod in ea operis parte ad rem illustrandam
plura quam quae e libris usu peruolgatis peti possent
attu-lisse nec mihi nec aliis uisus sum, excepta breuissima de
mothacibus disputatione, quae ante paucos menses in lucem
prodiit1), cetera quaecunque de manumissione seruorum
apud Graecos conscripseram intra scrinium premere et ea
tantum, quae ex inscriptionibus illustrari possent, publicandi
causa decuo pertractare statui. Neque ignoro, etiam in his
uix perpauca noua et quae ab aliis non praecepta sint me
proferre posse; sed quia Ms quadraginta annis, quibus
per-multi manumissionum tituli antea ignoti in lucem prodierunt.
uniuersam lianc quaestionem diligentius pertractatam esse
non puto, in titulis hue pertinentibus iüdicandis et rebus
maxime memoratu dignis breviter enarrandis operam 11011
plane inutilem me positurum spero.

Antequam igitur ipsam seruorum manumissionem ex
inscriptionibus illustrare aggredior, tituli huc. pertinentes,

’) Nord. Tidskr. f. filol. VII, p. 246 as.

Nord, tidskr. f. filol Ny række. VIII.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0013.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free