- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
7

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

titulus Olympius item aheneus, sed litterarum species
uul-garis. Ceteri autem eo inter se discrepant, quod plerique
quidem in tabulis ad id ipsum factis leguntur, haud pauci
tarnen in basibus quae statuas uel alias res dis consecratas
ab origine ferebant atque etiam in altaribus scripti sunt.
Quod propterea euenit, quia catalogi manumissionum, etiam
ubi forma earum cum cultu deorum non coniuncta erat,
uulgo in templis asseruabantur ; qua de re cfr. quae
dispu-tauit Heuzey, le mont Olympe p. 32 sqq. Iam si magistratui
cui cura illarum tabularum conficiendarum obuenerat nouum
marmor deerat, uetere utebatur.

Aetate quamquam bi tituli longe inter se distant, tamen
quod sciam nullus ex iis medio fere tertii a. Chr. n. saeculi
antiquior est, exceptis solis consecrationibus Ioui Olympio
et Neptuno Taenario factis; titulos enim Taenarios saeculo
quinto tribuit Foucart (Bull. corr. Hell. III. p. 96); de
tituli Olympii aetate dictum esse equidem nusquam repperi;
sed admodum antiquum eum esse litterarum forma ostendit.
Neque uero e ceteris multi a nostro aeuo tam longe
rece-dunt quam qui longissime; nam anno a Chr. n. 200
anti-quiores sunt fere perpauci e Delphicis (de quorum aetate
post uidebimus), Boeoticorum aliquot, fortasse etiam aliunde
unus et alter; reliqui omnes recentiores sunt, tamen ut, si
Thessalicos exceperis, haud multi liberae reipublicae
Ro-manae tempora excedere uideantur ; Delphicorum enim et
Boeoticorum, qui ceteros omnes numéro longe superant,
pleriqae finibus secundi a. Chr. n. saeculi continentur. De
tota autem hac re ubi singula titulorum genera tractabimus
diligentius quaeremus.

I.

De titulis Thessalicis. *)

Qualis in Thessalia fuerit manumissonis forma,
quamquam haud pauci inde tituli in lucem prodierunt, tamen ut

*) Cfr. Ussing, inscrr. Gr. ined. p. 10 sqq. — Curtius anecd. Delph.
p. 13 sqq.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0019.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free