- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
32

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

ut ita essent rnerito expectares; nam cum seruus deo
tra-ditus esset, quisquis euin prehenderat, deum laedebat; quare
hunc per ministros suos uindicem fieri oportebat. Sed quae
ab initio dei causa coustituta erant, ea procedente tempore
libertinis praesidio esse coeperunt. Ita eniin totum hunc
consecrationis morem ortum esse existimo (ne hanc
quaestionem intactam relinquam), ut, postquam condicio
hierodu-lorum tarn bona facta esset1), ut libertatis instar haberi
posset, auctoribus sacerdotibus ceterisque, quibus res
tem-plorum curae essent, homines adducerentur, ut pro simplici
manumissione seruos suos libertatis causa dis consecrarent;
mox uero de tota re leges latas esse ueri simile est. Nam
ita duae res simul efïectae sunt, ut libertinis deus libertatis
auctor et uindex fieret, et ut templa quaestum sibi parerent;
nam iis semper aliquid pecuniae persolutum esse certum
habeo.

Omnibus erga priorem dominum officiis seruum deo
consecratum solui monuit Curtius (anecd. Delph. p. 19);
debuit tamen addere: nisi quae cum eo priuatim pactus
esset; atque etiam ubi talia deerant, officia legibus
consti-tuta cuiusmodi fuerint aut num omnino ulla fuerint,
ignora-mus, quamquam et comparatio manumissionis Delphicae et
formulae quaedam titulorum Boeticorum, uelut illa in
Cbae-ronensibus usitata i, tiqo<jt[Xovzu urfitvl urßiv. Curtii sententiam
ueri haud dissimilem reddunt. De condicionibus autem, quae
libertis a dominis ex pacto imponebantur, cum quae e
Boeo-ticis ceterisque eiusdem formae titulis comperimus pauca
nec magni momenti sint, in capite quo de manumissione
Delphica agetur commodius exponemus. Unam hic rem
attingam, in qua mihi Curtius mire errasse uidetur, neque
quemquam ei obloqui memini. Is enim in anecd. Delph.
p. 38 haec profert : „Ubicunque sub forma
dedica-tionis manumittitur (Chaeroneae, Stiride, Coroneae,
Dau-lide), donatur libertas manumittendo; quare pretii soluti

’) Conferri potest quod in titulo Ephesio (S. I. G. 253, u. 44 sqq.)
inter looTdet? xai nuoolyjjv: et èselev&sQov; xal zsrov;. quibus si arma
ceperint ciuitas promittitur, etiam «joi. nominantur, cum ipsis seruis
publicis tantum ut nà^oixoi fiant concedatur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0044.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free