- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
41

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

dicendum erit. In permultis igitur Delphicis aliisque eiusdem
generis titulis iuxta uenditores alii quoque hommes
nominan-tur, qui consentire l) dicuntur. De hoc more, qui in omnibus
fere generibus manumissionis Graecae redit, diligenter
quae-siuit Foucart méni. p. 6 sqq. Quorum consensus significatur,
sempe fere ei hommes sunt, quibus post mortem uenditoris
seruus, nisi inanumissus esset, legitimo hereditatis iure cedere
posset; reperiuntur igitur saepissime agnati. filii filiaeque aut
nepotes, porro uno alteroue loco frater, soror (W. F. 23. 75.

133.), interdum parentes atque etiam auia (W. F. 96. 364);
denique mariti. uir aut uxor, nominantur, fortasse etiam sororis
maritus (W. F. 133). Num talis cautela necessaria fuerit,
dubitari potest; sed cum a maiore parte titulorum
Delphi-corum consentientes desint, ego, quamquam in duobus titulis
(W. F. 140. 143) ad illud <rvravöoy.sövt(är additur y.mit Tor rofiov r»,c
noUaç, tamen Foucartio consensum horum hominum ex libero
arbitrio manumissoris pependisse censenti (mein. p. 9)
assen-tior. Ne mulieribus quidem seruos deo uendentibus ullius
uiri consensum necessarium fuisse ex titulis Delphicis satis
apparet2) (cfr. W. F. 36. 56. 60. 81. 98. 102. 110. 115. 132.

134. 147. 165. 181. 185. 187 cett; in 168 mulieri uendenti
tres filiae consentiunt). Atqui Athenis saltem mulieribus
nisi tutore auctore nullam rem agere licuisse constat. Hane
rem sane miram ita explicare conatus est Foucart (mém.
p. 5), ut in rebus sacris, inter quas manumissio quoque
Delphica numeranda esset, uirorum consensu mulieres carere
potuisse suspicaretur. Quae explicatio etsi per se probabilis
uideri potest, tarnen parum cum iis conuenit quae in aliis
ciuitatibus Graecis instituta erant. Nam in manumissioue
Boeotica, quae et ipsa ad res sacras pertinebat, mulieribus
nisi uiris praesentibus seruos consecrare non licuisse supra

2wevdoxeZv in titt. Delphicis, rarius ovvsnatrtïv’, rivvÊvaçeoTeîv in
Tithorensibus (etiam owewiozùv)-, reliqua uideantur ap. Curt. anecd.
p. 33.

2) Ueri enim prorsus dissimile est, cum in his titulis etiam uiris
cog-natos consentire saepe uideamus, mulieribus uendeutibus, si hic
consensus legibus efflagitaretur, significationem eius tarn saepe
omissam esse.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0053.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free