- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
42

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

(p. 31) uidimus; quamquam tutoris qu’dern nusquam mentio
est; contra Calymnae, ubi nullum manumissionis sacrae
uestigium exstat, mulierem nullo adiuvante ancillam
manu-mittere uidemus (Anc. Gr. inser. II, 307). Porro tenendum
est, Delphis propter ipsam uenditionis sacrae formam uirum
adesse semper necesse fuisse; nam ßeßaMtî,g quidem
nusquam mulier est. De ceteris quae de hac re a uiris doctis
disputata sunt uid. Thalheim, Rechtsalt. p. 9 sq. Mihi
quidem, sicut Thalheimio, res nondum satis liquere uidetur.

Ceterum cum illo cognatorum consensu ex libéra
uendi-toris uoluntate pendenti non confundendum est, quod saepe
non unus, sed duo uel etiam plures uenditores sunt. Quod
multis de causis euenire potuisse demonstrauit Fouc. p. 6.
Uelut persaepe fit, at fratres et sorores seruum in commune
possideant; hic iis hereditate cessisse potest. Neque magis
mira res est, ubi mariti aut hommes cognati seruum
communiter uendunt; sed illud quoque occurrit, ut qui ne
eiusdem quidem ciuitatis sint coniunctim manumittant (W. F.
284. 3fi0). Hic non ipsam serui operam, sed quaestum quem
labore suo peperisset dominos inter se partitos esse fere
necesse est; ubi domini non eiusdem quidem familiae, sed
eiusdem ciuitatis erant, aliter res ordinari poterat; Fouc. 1. 1.
de pactione inter duos amatores meretncis libertinae facta
([Dem.] LIX, 47) recte monet. Denique in W. F. 41 uenditor
est ipsa ciuitas Delphorum (à nôhç xüv Jelcpäv); cfr. titulus
Atracensis p. 12 commemoratus.

Postquam de forma titulorum Delphicorum in uniuersum
exposui, de ui ac natura manumissionis sacrae deque iis,
quae ea ad ius et condicioaem cum prioris domini tum
liberti efficiebantur, dicendum est. Sed antequam hoc facio,
commemorationem inseram titulorum quorundam, quorum
forma ab ea quae uulgo inuenitur adeo abhorret, ut silentio
praeteriri non debeant.

In nonnullis igitur titulis seruus deo non uenit, sed
consecratur. Uelut W. F. 432 consecrationem neque illam
Delphis, sed Physcis, ac tarnen Apollini Delphico factam et
postea Delphis inscriptam continet. Itaque praescripti uerba
haec SUUt : ’jtçxovtoç (sc. iv 4s’À.<poïç) tov deh’oç, ßovi.ev6vroiv xiL,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0054.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free