- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
47

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

deo paciscitur, ut ilie pecunia, quam ipse ei credidit, ad se
emendum utatur, emptus uero ut liber sit.

Nemo autem putet, seruum a deo emptum deinde
manu-mitti. Neque enim usquam talis manumissio significatur, et
interdum etiam contrarium diserte enuntiatur; cuius generis
sunt haec: ei Sè zi xn TJoXvav (dominus), TOV &eov ïazbtaav

Zifiwv, TavQt.av, iXev&eçoi ovzee xzX. (W. F. n. 314); et haec:
ènel dé xtt SiaXinrj ^bizicov, it o « IVrra ‘HSeïot zov MnoXXcovog xal
àvé<pctnzoç xzX. (W. F. 417; cfr. 153. 253. 341; Curtius Goett.
Nachr. 1864, p. 140 sq.). Hoc igitur, seruum liberum esse,
sic quoque declarari potest, ut dei esse dicatur; duabus his
formulis una atque eadem res significatur.

Iam uero si ita res habet, inde aliud quoddam haud
parui momenti efficitur. Nam quod in his titulis fieri
indi-catur, usu quidem et effectu, quod ad seruum attinet.
manumissio est, sed iure et quod ad dominum attinet uenditio
(cfr. Fouc. mém. p. 15). Itaque in hoc manumissionis genere
priori domino ut rata esset manumissio multo magis
cauen-dum erat quam usquam alibi fiebat. De quibus cautelis
iam diligentius exponendum est.

Quia seruus in possessione dei remanebat, hic ut in
quauis alia uenditione uenditorem emptori possessionem rei
uenditae certam et integram praestare necesse erat. Itaque
in plerisque titulis Delphicis hisce similia leguntur: ei dé tiç

èffunzoïzo Aigéaioi inl xazaôovXiafiôo, ßeßaiov naye/ovzoj zü -freia zùv

ùnùv o re ànoSbfAevoç JlazôÇeroç xzX. (Curt. n. 8). Praeterquam
igitur quod ut in omnibus aliis manumissionibus, ubi de ea
re quicquam notum est, ciuium quisquis uolebat, si casus
daretur, libertinum in libertatem uindicare licebat (qua de
re mox uidendum erit), hic ipse manumissor idem facere
iube-batur. Cuius rei cum nusquam alibi mentio fiat, cum tali
manumissionis forma qualis Delphis esset eam coniunctam
fuisse ueri simile est; hoc uero ideo euenisse, quod emptor
deus a uenditore securitatem postularet, ex ipsis illis ßißaiov
nuge^ôvza tfi -ô-ew z’av owùv elucet (Fouc. p. 14 sqq.). Eadem
autem obligatio in quibusdam titulis etiam heredibus (xoïç
émvüuoiç ) uenditoris imponitur (W. F. 46. 52. 147. 293. 314.
Hauss. 25. Cfr. Fouc. p. 16).

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0059.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free