- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
52

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

plena libertas statim concedebatur, aut ut apud priorem
dominum aliquod tempus permaneret lmperabatur, quo
tempore peracto demum plena ei libertas redderetur. Primum
igitur de hac ipsa plena libertate ita agemus, ut seruum
cum domino nihil pactum esse tingamus.

In titulis Delphicis plena et integra manumissio saepe
his uerbis significatur : ècp’ (ira bXev&bqov slfisv xal àvètfanxov Ivr
navra XQGVOV, noisovrn o xa xal an o tç sx ov ta oiç y. a &éX rj

(pro ànoTQSXSLV raro løg i tur ÖiazQlßew [W. F. 207], avaaiQscpEa&ai
[W. F. 321] uel similia). Nam quae iiotaui extrema uerba,
si perpaucos titulos exceperis1), in iis solis ipsi uenditionis
formulae apponuntur, ubi permansionis nulla mentio fit;
interdum uero permansione finita libertino libere commeare
licere iisdem uerbis scribitur. E quibus illud primum effici
mihi uidetur, libertinum uenditione sacra Delphica
manu-missum, nisi quid cum priore domino pactus esset, nullo
erga eum officio deuinctum fuisse. Hoc iam ipso uocabulo
«noTQi/BLv significari puto; tum tota manumissionis ratio eodem
spectat; nam qui seruum suum uendiderit, is, nisi cum
emptore aliter pepigerit, omne aduersus illum ius perdat
necesse est. Cfr. Curt. Goett. Nachr. 1864, p. 166 sq. Meier,
Allg. Litteraturzeit. 1843, n. 232. Neque ilia anorgê/eiv ol? xa
&éX;i ita accipi possunt, ut tantum donium uenditoris, non
patriam relinquere libertino licuerit; nam ubi hoc uel simile
quid caueri uult uenditor, inter condiciones diserte
comme-moranduin curat; uelut in W. F. 53: fii, uly-^auxa Sè ’Aaia
AtXaiaç fir/ôè noXixtvaàxbi årev xàç ’Em/uç/iSa yrvniaç. W. I. 109:
noièovaa o xa &éX;/, yi tmßutvovaa ên Ayjt’av; cfr. 136. Clarius
etiam uis illius formulae perspicitur ex tit. Hauss. 32, qui
haec habet: noXixevovoav aixàv si xa &iXtj. Magis dubium uideri
potest, an illud lus retmuerit dominus, ut liberti, si orbus
mortuus esset, heres esset; sed quoniam hoc quoque in qui-

’) Exceptiones notaui hasee: W. F. 82. 99. (158). 167. 178. 260. 280.
Hune numeruin in tanta titulorum multitudine non maiorem esse
puto, quam ut omnes exceptiones incuriae eorum qui titulos
con-fecerunt deberi possint; qui quantas saepe turbas mouerint
omit-tendo, repetendo, permutando, haud pauca exempla sunt. Cfr.
Curt. anecd. n. 14 et p. 23.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0064.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free