- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
53

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

busdam titulis (W. F. 213. 226. 425 cett.) disertis uerbis
cauetur, etiam hic legibus nihil constitutum fuisse ueri simile
est. Cfr. Fouc. mém. p. 24, et quae infra p. 54 sqq. de ea re
dicentur. In uniuersum igitur aestimanti libertinus plena
et integra manumissione Delphica omni erga priorem
dominum officio solutus esse uidetur.

Deum siue templum eius aliquod in libertinum ius
retinuisse ueri multo similius uideri potest, cum seruum
nomine saltem non manumissum esse, sed in potestatem dei
transisse docuerimus; itaque re uera fuisse demonstrare
conatus est Curtius (Goett. Nachr. 1864, p. 167). Neque
tarnen rationes, quas ut sententiam suam probaret attulit,
satis momenti habere uidentur; nam quod in uno titulo
(W. F. 165) libertus post mortem patroni Delphis manere
sic iubetur, ut eius rei causa non perspicua sit, id, cum
toties alibi ius libere commeandi et ubicumque uelit
habi-tandi concedatur, prorsus nihil ualere apparet; et quaerenti,
quis tandem praeter deum libertum officia, quae ultra
per-mansionis tempus domino sese facturum promisisset, praestare
coegerit, responderi potest, t-alia ex litteris manumissionis
iudiciis ciuilibus optime diiudicari potuisse ; neque in
omnibus iis, in quibus de iure patroni, si libertus debitum non
praestiterit, agitur, usquam templi mentio fit. Multo potius
id afferri potuit, in Boeotia templa aduersus libertinos
aliquod ius retinuisse (uid. p. 30 sqq.); sed hoc ipsum, quod- in
illis titulis huius rei mentio fit, in Delphicis de eadem
prorsus tacetur, aliter rem habuisse ostendit. Sine dubio
libertinus uenditione Delphica manumissus ne erga templum
quidem ullum officium contraxit; exceptis quae cum domino
pepigerat omni uinculo solutus summa libertate fruebatur.

De ratione quae inter libertinum et ciuitatem, cuius esset
manumissor, intercesserit nihil omnino nos scire contendit
Gilbert (Staatsalt. II, p. 292); neque ego ei assentiri non
possum. Adeo quidem tota res in obscuro esse mihi
uidetur, ut excepto quod libertinum ciuein non factum esse
apparet, de publico eius iure nihil praedicare audeam.

In omnibus quae adhuc de condicione libertinorum
Delphis manumissorum disputaui ita rem habere finxi, ut seruus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0065.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free