- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
55

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

autem harum condicionum uarietas priuatis inter dominum
et seruum pactionibus eas consistere ostendit.

Sed pleraeque huius generis condiciones inde oriebantur,
quod seruus totum manumissionis pretium non extemplo
soluere poterat, ut aliquid post manumission em praestandum
relinqueretur. Uelut ubi paramone est, finita ea morte
patroni heredibus eius pecuniam soluere libertus interdum
iubetur: W. F. 84: noTomoTBiattia ds TO Xoinov T (XÇ T IfJCiÇ, açpvçlov
TQf’a rjfx^jvaln, Orflctföga fjfiifivaïov, Jcoqo&èm rjfiifivciïov, Xç/ia ^/iifivctlov \
tum in tit. 85 heredes se pecuniam accepisse testantur (S. I. G.
455. 456). Similiter W. F. 52. Cfr. Diog. Laert. V, 72 (Lyconis
test.) : fièv iksv&èçiÿ naXcu om (}<plrjui zå kviga. In W. F. 202

etiam totum manumissionis pretium intra paramones tempus
soluendum est; nam pretium est trium minarum, serua autem
manumissa apud dominam sex annos permanere quotannis
minam dimidiam soluens iubetur ; sin domina prius mortua
erit, pecunia Calliae cuidam aut alii cui uoluerit uenditrix
cedet. Plerumque tamen huius rei ea forma est, ut libertus
aes alienum a patrono contractum dissoluere iubeatur. Huc
pertinent titt. W. F. 89. 107. 126. 139. 213. 244; accedit
tit. Chaeronensis Ça&i)v. IX, p. 319). Rem tractauerunt Fouc.
mém, p. 28; Dittenberger S. I. G. 433, 462; Curtius Goett.
Nachr. p. 149.x) Cfr. Thalheim, Rechtsalterth. p. 65. Neque
tamen post omnia quae ab his aliisque uiris doctis disputata
sunt non multa hodieque obscura sunt. Ego in iis quae
iam traditurus sum potissimum Dittenbergerum sequor, ut
qui explicationem nequaquam certam illam quidem sed ceteris
probabiliorem protulisse uideatur-

Illud igitur aes alienum uulgo ea ratione contractum
erat, ut aliquis pecuniam ab amicis corrogauisset eiusque
singulas partes certis diebus reddendas suscepisset; talis
autem pecunia i’çavoç uocabatur. Sed saepe pecunia ita collata

’) Curtius qnidem de tota re minns recte iudicanit, cum èçàvovç qui
in titulis commemorantur societates, quae seruis manumittendis
pecunias necessarias mutuas darent, fuisse suspicetur Neque enim
tantas summas quantae hic commemorentur seruis opus fuisse ueri
simile est, neque titulus Chaeronensis cum explicatione Curtii ullo
modo conciliari potest.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0067.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free