- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
58

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

cauebatur; sed aliquando poena quoque. si libertus neglegens
fuerit, in ipsis titulis constituitur. Quod in primis ibi fit,
ubi de pecunia soluenda aut de iure hereditatis agitur; hic
enim uulgo cauetur, ut, si libertus pecuniam non soluat aut
aliquid bonorum suoruin abalienet, tota manumissio irrita
fiat (W. F. 126: d Si fiij xarsriyxi], axvçoç saico « livü, cfr 53.
94. 139. 213). Ubi praeter pecuniae solutionem paramone
constituta erat, tali poena minus opus erat; itaque a W. F.
89 deest. In W. F. 213, si debitam pecuniam non
praesti-terit libertus, ipsum et omnia bona eius domino abducere
licere scribitur («j’tâj’ïfioç IW cù Sücroç KaXXiÇir io avroç xal rà
amov narra). autem hic non, ut alibi (uelut Dem.

23, 11), eum significat, quem in ius, sed eum, quem in
seruitutem abducere licet (cfr. Plut. Sol. 13; Dem. 53, 11);
ita illa quoque t« airov narra sensum habent. —- Num autem
libertus ita se gessisset, ut uenditio irrita esset, e litteris
uenditionis a iudicibus, opinor, aestimari oportebat.

Restât ut de instituto, quod paramonen uocabant Graeci,
disseram. Ea uero ubicumque serui a priuatismanumitterentur
in usu fuisse uidetur, neque solum in titulis Delphicis, sed
etiam in Boeoticis et in testamentis philosophorum
Atheni-ensium saepe commemoratur ; quamquam quae de ea nouimus
longe maximam partem ex bis titulis petuntur.

Saepissime igitur uenditiones Delphicae ea condicione
fiunt, ut libertus post manumissionem aliquod tempus apud
dominum priorem permaneat.1) Uulgatam huius condicionis
formulam ex hoc exemplo perspicias: nagafieivâta Si
J4<fço-8mrla naq Aîaxiôav axQL KU Ç&fl AÎaxldaç, noiovaa r’o nomaaabfieror
nav to Svraror åve[y]xXr/t(ø? (Curt. n. 16). Uulgo enim usque
ad mortem manumissoris permanere iubetur libertus, quod
in titulis Boeoticis, ubi paramone est, semper fere fit; neque
enim in iis paramone nisi hac formula: (o Seira åvuxi&moi r or
Sùva) naga/ieivavTU éavrü avBfxXrfiioç hûç av Çîj, uel simillima,

’) Uno aut altero loeo seruo qui manumittitur optio datur ut eligat,
utrum permanere an pecuniam soluere malit; cfr. W. F. 146, ubi
in singulos annos quibus non permaneat libertus 30 stateres
soluendi esse dicuntur. In 52 ut alium eiusdem aetatis seruum in
suum locum praebeat ei conceditur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0070.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free