- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
62

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

interdum constituebatur ; cfr. W. F. 37. 189. Id plerisque
titulis utrum ex his intellegendum sit dubium esse potest.

Longe alia ratione patroni libertique iura constituta
reperiuntur in aliquot titulis Delphicis (W. F. 24. 29. 31.
167. 193. 209. 306. 384. 407). In his enim pro iis, quae in
ceteris de iure castigandi scribuntur, ita statuitur, ut, si
qua contentio inter patronum et libertum orta sit, tres
ar-bitri inter eos diiudicent. Qui quo modo eligendi sint, in
aliis titulis aliter definitur; in 384 et 407 (qui inter
Del-phicos antiquissimi sunt) duo sacerdotes Apollinis et homo
priuatus arbitri esse iubentur; priuatus autem aut a patrono
solo (407) aut ab utroque, et patrono et liberto. in commune
(384) deligendus est; secundum ceteros titulos omnes tres
uiri e consensu partium eliguntur, quare nomen iis est
xoivolç s. y.oivÖK avvr/Qrj/isvoig. Denique in 167, si quis arbitrorum
decesserit, quid faciendum sit diligentissime praecauetur.
Semper autem ut arbitri iurati sententiam ferant et quicquid
sic iudicauerint ratum sit praecipitur. In tit. 167 poenam,
si libertus patronum deseruerit, reditum in seruitutem esse
iam supra dixi; in 24 ante arbitrorum mentionem haec
leguntur: si Sè u^ noièoisv Nixaitt xal ’la&fiôç (sc. to nonToarao/ievov),
firj EffTW ßißaiog av-ioiç & àvu, àXV axvçoç l’orra. Hic igitur iam,
si libertus patrono parere recusauisset, quid iudicarent arbitri
praescriptum erat. Quid sibi uelint ilia quae in W. F. 167
U. 17 exstant (to ôè t’yxi.rjfia [àixqÔtsqov èmx«ï.eia&b> Sifirjvov),
non expedio. De tota autem re conferendi sunt Foucart.
mém. p. 39 sqq., et Curtius Goett. Nachr. p. 154 sqq.;
quamquam hi duo uiri docti ita existimare uidentur1), quasi
in omni paramone tale indicium fuerit. Quod mihi
nequa-quain probatur; nam ab omnibus titulis, ubi arbitrorum
mentio fit, ea quae de iure castigandi alibi scribuntur desunt,
ut haec instituta ubicumque iuueniantur fauore domini seruo
ante manumissionem concessa esse putem.

De iure quod in personam liberti domino erat iam dixi ;
sequitur ut quo modo cum bonis eius actum sit quaeratur.
Qua de re tituli nostri diserte pacta raro exhibent; tamen

De Foucartio certa res est; cfr. 1. 1. p 39.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0074.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free