- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
63

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

W. F. 1 33 haec habet : <i<m Sé xa xrrjfftjTai /ihovaa nttgà

Osvôœÿav, dafittQjc’Soç sotco. Cfr. ‘209. Diog. Laert. V, 54. Ex
ipsa huius rei mentione liberto manenti bona possidere
uulgo non licuisse efficias, praesertim cum seruis quoque
in ipsa manumissione idem ius habendi, quae sibi in
serui-tute parauerint, interdum concedatur (W. F. 263. 273). Sed
huic sententiae répugnât quod his libertis certae pecuniae
soluendae imponuntur; cfr. p. 55 sqq. Itaque in uniuersum
aestimanti ius sua possidendi libertis apud dominos
manen-tibus fuisse credibile est; cfr. Curtius Goett. Nachr. p. 149;
quamquam tam certa quam putat ille res mihi non uidetur.
Atque qui de ea re ita statuit, is certe patronum liberto
omnia non solum ad uictum sed etiam ad cultum pertinentia
praestare debuisse minus confidenter affirmauisset (ibid.
p. 154); nam titulus in quo uno de ea re aliquid scriptum
exst.at (W. F. 234) paramonen quae proprie dicitur non
continet; cfr. p. 57. Tamen ita uulgo euenisse ueri simile
est; neque omnino, si quae de iure castigandi supra dicta
sunt ’exceperis, quotidianam uitae consuetudinem, qualis
seruo fuerat, paramone instituta magnopere immutatam
esse puto.

De condicione liberorum intra paramones tempus
na-torum (nam qui ante id nati erant, nisi una
manumitteban-tur, serui manebant) haud multa comperimus. In W. F. 133
libertas iis disertis uerbis conceditur: d j-evew non’,uano
dH/utQxlç OevSü’igaç ßiovonc xcù fiirovaa nuçà ØevSdgnr, êlev &éça

£<ttcû nul nvécpamoç n fevsa; item in Hauss. 35; atque sic uulgo
fuisse censet Curtius (Goett. Nachr. p. 152); quamquam et
aliter pacisci licuisse ostendit tit. Chaeron. C. I. G. 1608 b:

T« ôè yevvri&évTa amàv h’ w tt/ç nagafiovriq XQOViÿ itncoirav Sovln
JeZinnuç Tr,g x&uviov (consecratricis). Foucart (mém. p. 25)
de ea re separatim caueri necesse fuisse putat; sed tum ut
saepius commemoretur exspectes, quare ego potius Curtio
assentior.

Paramone uulgo usque ad finem in ipsa manumissione
constitutum durabat,1) neque liberto ea solui cupienti alia

’) Legem prorsus singulärem continet tit. W. F. 167, ubi paramone
est octo annorum. Hic enim constituitur, ut, si libertus plus duos

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0075.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free