- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
65

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

libertus, paramonen manumissionis per testamentum factae
instar saepe fuisse, cum et omnia seruilia officia liberto
praestanda essent et patronus idem castigandi ius quod
domino ante manumissionem fuisset saepe retineret. Tamen
aliquod discrimen semper fuisse supra monui, neque etiam
si grauissimae condiciones imponebantur, si quouis delicto
libertas amittebatur, communi legum praesidio seruis
dene-gato libertus priuari poterat. Interdum autem talem fuisse
liberti apud priorem dominum manentis condicionem, ut a
seruitute longe abhorreret et re uera quasi médius quidam
inter eam et libertatem status fieret, ex iis quae supra
attüli satis perspicuum est. Quae uero Foucart in libello
illo saepe a me laudato de libidine dominorum tam graues
condiciones libertis imponentium compluribus locis questus
est, ea omnia speciosiora quam ueriora esse existimo.
Liber-tate enim nulium maius beneficium a domino seruo concedi
poterat; ubicumque honesta eius tribuendi causa erat, ex
sola humanitate et beneuolentia domini pendebat; neque
enim ulla ratio facile excogitari potest, cur liomo liber quam
seruiens utilior sit, praesertim cum quicquid pecuniae
col-legisset seruus domino ei adimere liceret, neque id pro
liber-tate pretium accipere ullo modo cogeretur. Quae cum ita
.■sint, seruum pro libertate sua non solurn dignum pretium
soluere, sed alia quoque officia post manumissionem
prae-stare certe non iniquum erat. Accedit quod in manumissione
Delphica non ut Atheuis aliqua saltem erga patronos officia
libertis legibus imponebantur, quo magis de iis priuatim
caueri necesse esset. Porro quod multa ex iis quae seruis
imponebantur nobis superbiae et libidinis plena uideri
pos-sunt, semper hoc tenendum est, eam rem tanto temporis
spatio interiecto ab bominibus usus qui inter unumquemque
dominum seruumque intercesserit ignaris plerumque omnino
non posse diiudicari; uelut, ne alia proferam, ubicumque
paramone ad mortem domini est, de huius libertique aetate
nusquam fere quicquam comperimus, ut quam cuique liberto
grauis fuerit baec condicio prorsus ignoremus. De
incom-modis seruitutis multa grauiter dici possunt; seruitute se-

Nord. tidskr. f. filol. Ny række. VIII. 5

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0077.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free