- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
66

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

mel instituta condiciones manumissionum cauillari
inconsi-derati liominis est.

Melius fecit idem Foucart. quod in his titulis
quaecum-que ad pretia pro manumissione persoluta pertinent
diligent er perscrutatus est. Quod uero hoc eo consilio fecit.
ut quanta illo tempore fuissent seruorum pretia illustraret,
contra eius ratioDem haud pauca disputari possunt; sed ea
omnia absoluisse mihi uidetur Büchsenschütz in libri qui
inscribitur Besitz und Erwerb im griechischen Alterthume
pag. 201. Ad ea quae ille disputauit unum addam: si quis
numeris quos in pretiis significandis hi tituli praebeant ad
seruorum pretia illustranda uti uelit, eum titulos in quibus
pretia aut exigua aut permagna occurrant relinquere neque
quicquam nisi quae pecuniae summae saepissime inueniantur
quaerere debere.

Sed de manumissionis pretio si quaerimus, tales
cau-tiones non sunt necessariae. Hoc igitur si in uniuersum
computes, Delphis saeculo a. Chr. n. secundo inter tres et
quinque minas erat. Ex 496 serais deo uenditis non minus
869 tali pretio uenisse ostendit Foucart (p. 48). Huc
acce-dunt tituli ab Haussoullierio editi, Foncartio nondum noti,
quorum ratio eadem fere est (25 ex 34). Tamen in titulis
ubi paramone sit uulgo haec ipsa pretia uel saltem non
multo maiora inueniri animaduerti, ut, si recte computes,.
medium illud pretium aliquanto maius euadere ueri simile
sit. Omnino pretium ex iis solis titulis, in quibus plena et
ut ita dicam nuda manumissio inuenitur. rectius
computare-tur; sed huius rei diligentiorem rationem conficere non
licuit. Porro nulla in his titulis minor summa comparet
ilia, quae est apud Curt. n. 33, ubi femina adulta, et apud
W. F. n. 125, ubi uir adultus 20 stateribus (h. e. 40 drachmis)
uenire dicitur. Nam quid sibi uelint illa, quae in W. F. 357
leguntur, sss nescio ; seruum enim adultum tribus stateribus
(h. e. sex drachmis) manumissum esse uix adducor ut credam.
Cetera pretia solito minora, singularum minarum uel etiam
infra, pleraque pro pueris puellisue parais soluta sunt;
tarnen et adulti homines singulis minis ueneunt. — Maximum
in his titulis pretium est uiginti minarum (Hauss. 45; idem

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0078.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free