- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
309

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

(uelut in III, 340; VI, 601; IX, 282 sq.), tum quod de
Geb-hardii hariolationibus non tacuit. Huic enim uiro cum non id
maxime propositum fuerit ut uerba quae poetam scripsisse
pu-tandum esset restitueret, sed ut Aeneidem talem confingeret
qualem poeta si diutius uixisset scripturus fuerit, de omnibus
quae hoc consilio in uerbis poetae nouauit inter philologos
ta-cendum est. Neque enim nos in scriptoribus antiquis edendis
illud curamus, quo modo nostri saeculi homo scripta eorum
emendata uelit, sed quo modo ipsi scripserint, nec Gebhardi ipse
rationem suam philologis, sed puerorum magistris probare
uolebat.

Quoniam de apparatu critico satis dixisse uideor, qua
ra-tione ipsa poetae uerba recensuerit editor uidendum est. Et
in codicum quidem auctoritate aestimanda nihil nouauit; nam
quod a Ribbeckio codici Palatino plurimum tribuenti dissentit et
codicem Mediceum quantum licet sequitur, recto iudicio usus est
ille quidem , sed cum ceteris qui post Ribbeckium Vergilium
ediderunt fere consentit. Quod autem ad ceteram textus
con-stituendi rationem attinet, in omni editore carminum
Vergilia-norum primum illud quaeritur, utrum eorum sententiam probarit
qui haec carmiaa in codicibus nostris multis erroribus foedata
atque interpolationibus corrupta legi existimant, an eorum qui
eadem ceteris quae ex antiquitate scripta ad nos peruenerunt
integrius seruata esse contendunt. Sed in ea re de K. quidquam
affirmare difficile est. Nam sicut in totis uersibus transponendis
uel tamquam spuriis eiciendis suo ingenio satis libere obsequitur,
ita in singulis uerbis scribendis intra codicum auctoritatem fere
standum putauit1). Itaque locis quos corruptos esse in quouis
alio scriptore omnes consentirent (qui in Vergili carminibus haud
pauci occurrunt), parum opis attulit hic editor; uelut in VI, 254,
qui uersus in optimis codicibus sic traditus est: pingue superque
oleum infundens candentibus extis, illud que (quod non habet quo
referatur) codices détériorés secutus delere satis habuit; VI, 407
sq. codicum scripturam retinuit, ut illa tumida ex ira tum corda
residunt poetae tribuat2); VI, 602 cum optimis codicibus habet
quos super; IX, 48 comitatus ei urbi non mutauit; item IX, 282
sq. tantum fortuna secunda haud aduersa cadat; IX, 403, ubi in
codicibus scribitur suspiciens altam hrnam et sie deinde precatur
uel similia, nihil aliud quam et deleuit, quod iam in editionibus

*) Omnino hoc proprium est Vergilii editorum, etiam eorum qui de
codicum fide summo contemptu loquuutur, ut in singulis uerbis
corrigendis aliorum coniectaras fere spernant nec suis magnopere
indulgeant; quae res cum superbia illa in codicibus aestimandis
mire discrepat.

2) Eodem loco coniectura resident minus recte tribuitur Gebhardio,
cum iam Heynius, si uerba Sibyllae futura essent, sic corrigendum
esse monuerit. Scriptum igitnr oportuit: resident post Heynium
Gebhardiu8.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0325.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free