- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
iv

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Acknowledgements

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

amplius significarent, indelebilique propemodum iudicio tuo
qualiacunque dedicarem, qui grauissima censura omnes superas,
& tam vitæ sanctimonia, quam doctrina, facundia, & bonis
omnibus à Deo tibi collatis antecellis. Nec enim tuas hîc
mihi dotes prædicare sumo, qui ex omnium clarissima
fortissimaque Schovvenborgorum Saxonum prosapia exortus,
Coloniam Agrippinam summus Præsul, Romani Imperii
Elector, ac Princeps moderaris, & ornas : sed Deo ipsi gratias
agimus, & nobisipsis gratulamur, quòd duras ac feroces
gentes, & inimicos Catholicæ fidei edomueris, quotidieque pro
Christiana religione admiranda facias, nomenque tuum tam
ampliter in tota Italia sublime innotescat , quàm apud
extremos terrarum fines prædicetur. Notum est enim omnibus, cùm
pietas illa tua in synodo Tridentina esset, quibus suasionibus
patres illos hortareris, vt omnes in te conuersi nihil magis
expeterent, quàm tuæ inniti voluntati, vt quæ tota nimirum
instinctu diuino plena esset, solique vnitati sacrosanctæ Ecclesiæ,
Apostolicæque veritati intensius vacaret. Verum nouis
emergentibus in Germania tumultibus, ac periculis, vt rebus
afflictis succurreres, maxima totius concilii patrum doloris
anxietate recedere coactus es, tui desiderium apud omnes
relinquens, qui Romam Apostolorum sedem visere auidius
cupiebas. At cùm hæc non sine numine diuûm eueniant, speramus
tandem superna optimi Dei gratia futurum, vt rebus lapsis
finem quandoque impositum, & Ecclesiam tranquilla pace
fruituram videamus. Quare, cùm tu Princeps & Præsul
ornatissime, honestissimo cognoscendarum rerum Septentrionalium
flagrans desiderio, frigidam (quod aiunt) affluenter
suffudisti, atque mirificè studia, conatusque nostros accendisti, vt cui
potissimùm labores hos nostros offerrem, te vno superiorem
habeam neminem, accipe tui Olai nomini tuo addictissimi,
pollicitam Aquilonarium regionum seriem, vnde tanta
hominum bellatorum turba (vt omnes vno consensu historiarum
scriptores docent) exiuisse comprobatur, qui ferocissimè
regna potentissima subdidêre. Hîc etenim mira admodum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0006.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free