- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
1

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Præfatio

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

OLAI MAGNI

GOTHI ARCHIEPISCOPI

VPSALENSIS IN
HISTORIAM DE
GENTIBVS SEPTENTRIOnalibus
rerúmque Aquilonarium
natura &c.
illustration placeholder
PRÆFATIO


illustration placeholder


MAGNAM laudem veteres philosophi tribuêre
Democrito, qui vltra octoginta annos continuos amore
philosophandi peregrinatus est, multasque regiones &
vrbes ad centum & octo annos perueniens vidit. Vbicunque
enim gentium terrarúmue aliquid se discere posse
arbitrabatur, eò quàm primùm profectus est, ne quid relinqueret,
quod vspiam a homine indagando percipi posset.
Perrexit siquidem Babylonem, caput Assyriorum, vt forsitan
muros sulphure, ferroque, ac latere cocto, Reginæ
Semiramis sumptibus & imperio fabricatos, intueretur. Deinde in Aegyptum concessit, vt
à sacerdotibus Geometriam perciperet, & si qua etiam alia eum latebant. Magos
in Perside, & Chaldæos subinde audiuit: à quibus Theologiam, & Astronomiam
discendo assecutus est. Traiecit etiam in Indiam, vt à Gymnosophistis propriam
eorum disciplinam perdisceret. Mox in Aethiopiam ultra rubrum mare transmisit,
vt doctis quibusdam viris congrederetur. Sed nec ille solus in hoc commendandus
est: nam & alii philosophi, vt sapientiores fierent, vno in angulo non delituerunt.
Putabant enim, id quod res erat, e diversis locis, variisque hominibus sapientiam,
tanquam à complurius in omni scientiarum genere absolutis, & expertis esse
inquirendam. Osiris Rex Aegyptiterrarum orbem magna e parte lustrauit: quia
ex parte adeò gloriabatur, vt in columna sepulchri sui inscribi iusserit:
OSIRIS Rex sum Saturni antiquior filius, qui nullum orbis locum reliqui, ad quem
non penetrauerim, docens ea omnia, quæ pro humani generis vtilitate inuéni, vt
Diodorus Siculus lib. primo attestatur. Hujus etiam laudis cupidus erat
Alexander Magnus, qui omnium rerum peritiam tanti fecit, vt Aristoteli

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0087.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free