- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
2

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Præfatio

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

PRÆFATIO


mio philosopho hanc solertiam demandaverit , quo perquisitis omnium rerum
naturis , de eis., quam diligentissimé scriberet ; jussitque ,vt quæcunque huic inquisitioni
vsui forent , ei ab omnibus sui fisci opulentiis suppeditarentur. Peregit
ergo Aristoteles philosophus excellentissimus, opus quinquaginta voluminibus:
quorum plurima hac etiam ætate , magna doctissimorum admiratione, immo
vniversorum vtilitate, perennique ævo in cathedris eruditioribus acceptantur, & leguntur.
Cosmographiam , Geometriamque sua latissima peregrinatione discens , &
docens primus omnium (vt Hipparchus scripsit ) Homerus , qui magno ingenii acumine,
poësin omni doctrinarum genere refersit, cunctis studiosis perutilem aperuit.
Hecateus Milesius etiam primus omnium de situ orbis librum edens , breviter pauca,
sed notiora scripsit, occultiora aliis relinquens: cui tamen gratiæ habendæ sunt:
egit enim quod potuit,& brevi quidem compendio posterorum ingenia excitavit,
& ad vberiora expergelecit indaganda.


Quod autem ille breviter in commentarium redegerat, longiore argumento eius
sequaces amplificarunt, & non modo gentes, regiones , vrbes , maria, flumina, lacus,
paludes, pontes, montes, animalia, arbores, virgulta, herbas,& cætera eiusmodi
complexi sunt : verum diversos ritus , ac mores singularum nationum ,& varias
hominum naturas , illustres quoque , & præclaros viros virtute, armis,sapientia, ingenio,
doctrina,arte, industria, opere, vel sermone adiiciunt , & res præclare gestas
domi, militiæve suis locis ostendunt, adeo vt ad civilem sapientiam nihil præstantius
hac disciplina accedere possit, Ita Dionysius Græcus geographus (teste Irenico lib. I.)
plurima, quæ vidit , attestatur. Ptolemæus etiam Claudius Alexandria
Rex, etsi multa vidit,tamen longe plura ab nuntiis,sumptibus maximis in totum orbem
ad vniversæ terræ inquisitionem missis, fideliter relata, libris suis attulit. Eoque
casu ( teste Strabone lib.l.)fidedignis autoribus ex relatione loca moresque scribentibus,
sidelis integritas est adhibenda, & iis præcipué , qui referunt ex scientia vrbanas
necessitate,immo & formam,ac magnitudinem simplici,ac brevi oratione constringunt.
Attamen vt incertarum atque dubiarum rerum Aquilonarium , ab paucis
hactenus cognitarum, in quibus maximé etiam doctissimi quique hallucinati sunt,
verissima, vel sane verisimilima habeatur notitiat cogitavi ego, faciliori servato ordine,
non scriptis modo, sed & picturis , qui mores & ritus , præliorumque insolita
spectacula, atque diversorum animalium,tam terrestrium & volatilium , quam aquatilium
ac insectorum,diu desideratas rationes , & maximé his compendio quodam
ostendere,qui prædictorum philosophorum, exemplo incessanter optant occasionem dari
sibi in frigidissimis nationibus versandi,atque experimentum proprio periculo oium
eorum mirabilium,de quibus nobis fermo erit, per præsentem oculorum inspectionem
subeundi . Quod quam impossibile,vel difficile sit, causæ sequentes ostendent,
longissimum scilicet iter , ignorantia multorum idiomatum , defectus interpretum.
Principum & terrarum discordiæ,explorationis suspicio, elementorum insueta aspe
ritas, ciborum sapor insolitus, latronum & viarum insidiæ, sylvarum vastitas,ferarum
immanitas, alta rupium præcipitia, præiecta aquarum obstacula , tempestuosa
navigatio, ac propriæ libertatis & quietis amissio.Quocirca hæc omnia, atque longe
acerbiora per me iampridem mille periculis exantlata , studiosi situm orbis Aquilonaris
experiri volentes, pro sua securitate suscipiant , atque subsequentibus scripturis
et picturis,quasi apertioribus interpretibus,qui dubia atque obscura quæque illustrent,
clarioraque reddant, fidem animumque accommodent.

Pictura enim non modo gratiam habet, & mirificam delectationem exhibet, sed
& præ/

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0088.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free