- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
3

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Præfatio

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

PRÆFATIO


& præteritarum rerum memoriam conservat,&historiam rerum gestarum anre ocu/
los perpetuo præsert. Quinetiam videndo picturas , in quibus præclara facinora
exprimuntur, excitamur ad studia laudis, & ad magna negotia obeunda. Veluti si
adolescentes insignis alicuius histori? memoriam, fixis in pictura oculis, intento ani
mo complexi fuerint, vehementi ardore accenduntur ad studia immortalis gloriæ con/
sequendæ: immo etiam hinc fundamentum magnarum artium elicitur, quo ab pueri/
tia quisque sagacior redditur ad optimas quasque disciplinas capessendas , quemad
modum Plato, ac Cicero leguntur cum plensque aliis huius artis studiosissimi fuisse,
eamque velut tacentcm poësin tenuisse , quandoquidem ipsa lineis , coloribus , pro/
portionibus, & imitatione rerum naturalium accuratissima constans,pro loquaci,&
quasi vitæ magistra reputetur,ideoque magnifiat.Et certé cum optimam pictura cerni/
mus,id dicere possumus,quod Vale.Martialis de catella picta cecinit; Ipsam denique
pone cum tabella, aut vtramque putabis esse veram,"aut vtramque putabis esse pictam.
Pictura enim ars est peregregia, & ad disciplinam scientiamque liberalium studiorum
proximé accedit , adeo vt ab homine, literas amore prosequente , merito amplecti
debeat. Qui vero scite in hac arte vnicuique personæ, atque rei depingendæ decorum,
modumque(ne nimium offendat,purumque defraudet,vt Apelles)addere potest,is aptior
inter excellentes habetur ; veluti improbus, imperitusue arguitur, qui in ornatu,vel
lineis apponendis ignorat,quid fatis fit,aut defit in arte. Alii tamen tristes vmbras,
alii lætas imagines, alii mugitu boves, alii cantu ad retia volucres fictis formis de/
pinxere vocatas, & illusas. Huius autem artis magna vtilitas potissimum ad Prin/
cipes & illustres viros spectat,vt illi,cum tuto ab patria(vt dictum est)ob infinita pe/
ricula,gravesque sumptus in terras ignotas experientiæ capiendæ gratia emigrare,atque
omnia oculis contueri nequeant,saltem beneficio imaginum rem concupitam animo
& cogitatione comprehendant. Inest siquidem ( vt Franciscus Patricius asserit ) in
pictoribus mirifica quædam doctrina, jucunditate,ac rerum varietate condita , quæ
lectorem neutiquam otiosum esse permittat: quiequid enim admirandum, quiequid
nouum, aut inauditum vspiam gentium, terrarum, locorumue existit, ab illis sic lu/
cide tractatur, ac si coram ante oculos poneretur . Ars enim perfectæ naturæ imita/
trix, picturam invenit , vt imaginis specie sine injuria, ac probro delectaremur ,&
quæ ante oculos semper habere non possumus , per picturæ similitudinem aspicere/
mus, atque recordaremur . Ideoque clarissimorum, fortiumque virorum statuas,& ima/
gines grata vetustas in locis illustrioribus posuit , vt juvenum animos excitaret ad
parem laudem , arduis studiis , & strenuis militiæ exercitiis vbilibet assequendamt:
veluti Alexandri, Darii, Cyri, Julii,Catonis,& similium heroum infinitorum, atque
optimorum Principum præsentis ævi, vt infra lib. XVI cap. XXXVII. ac
XLIX per aliquot exempla clarius constabit.

Verum quod præfatio voluminis huius ab insigni commendatione peregrinan/
tium philosophorum ,& excellentia picturarum suscepit exordium , nulli mirum
videatur , aut otiosum , cum totus hic liber Aquilonarium rerum & rituum, longa
difficilique solicitudine per multos armos quasi in tenebris compilatus , atque demum
in lucem hominum eductus , similitudine aliarum regionum , variarumque historia/
rum exemplis, ac difformibus naturæ spectaculis illustrari,& ita dissusior multo,or/
natiorque alieno potius, quam proprio splendore , ad omnium notitiam ,& forsitan
non exiguam vtilitatem in publicum transmitti debuerit. Duorum tamen præcipué
autorum , videlicet Magni Aurelii Cassiodori, genere Gothi , ac Romani patricii,
multorum Regum Gothorum in Italia dominantium prudentissimi canceliarii : ac
Saxonis Grammatici, Danorum eloquentissimi historici,communibus sententiis liber



<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0089.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free