- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
4

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Præfatio

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

PRÆFATIO


hic instructus , & audus egreditur , cum alter eorum res Gothicas in Latio viriliter
gestas egregié promovet, alter vero Danus, Septentrioni vicinior,celeberrimis
sententiis nedum naturæ secretos effectus, sed & Principum gesta quasi vivis imaginibus
interpretatur , prout subsequentibus libris , quid quisque professus est, succincte
patebit . Aderunt & alii censores optimi, præsertim vetusti temporis, vt Ablabius
Gothus, Jordanes , Priscus , Paulus Diaconus , Agathius , Procopius, atque
recentioris seculi Albertus Crantzius, & Franciscus Irenicus,Germanicarum Gothicarumque
rerum incomparabiles scriptores , atque omnium aliorum vltimus Io. Ma
gnus,charissimus frater & antecessor meus , Archiepiscopus Vpsalensis, qui prædi
ctorum , aliorumque celeberrima testimonia in historiam suam conferens , huic etiam
libro viam præbuit , quo solidior,& acceptior ad humanum solatium vniversis studiosis
exhiberetur.


Sed nec benignum lectorem moveat,plurima aliorum dicta in hoc volumine, vel
sub eadem forma , vel syncerius , aut brevius recitata, interpretataque comprehendi:
quia in dubiis,obscuris,difficilimis, aut incredibilibus, securius duxi censuram veterum
autorurn, longis retroactis ætatibus ob multiplicem rerum experientiam approbatorum ,
adjungendam , quam temeré aliquid sine teste de subtilibus & abditis
naturæ rebus, nulli adhuc, nisi ipsi summo creatori,in consummata virtute compertis
judicandum . Arduum nanque est , vetustis novitatem dare, novis autoritatem,
obsoletis nitorem , obscuris lucem , fastiditis gratiam , dubiis fidem , omnibus
vero naturam , & naturæ suæ omnia . Itaque etiam non assecutis (vt Plinius
in præfatione Naturalis historiæ afferit ) voluisse ,abundé pulchrum atque magnificum
est , atque his peculiare , qui difficultatibus vidis , vtilitatem juvandi præferunt
gratiæ placendi, prout ipse Plin. & se sæpius, & celeberrimum autorem T. Livium
ad publicum honorem, & privatam exercitationem opus suum perfecisse attestatur.
Ita & ego , licet impari & mitiori vena ,ex algidissimis extremisque Aquilonaribus
terris , elementis , idololatris, superstitionibus , maleficis, & fortibus
populis , ac durissimis armis , ritu præliandi , ac animalium ,& marinorum monstrorum
diversitate, opinor me præclaris ingeniis ( licet ea melioribus fludiis digna
fint reservari ) nonnihil ostendisse, quo satis existimer bonam interpretationis partem
studiosis omnibus in tam vario philosophandi genere reliquisse, atque opportunam
occasionem ampliter de felicioribus rebus meditandis præstitisse. , ne frustra
Prover IX. scriptum esse videatur: Da sapienti occasionem, & addetur ei sapientia,
& si sapiens fuerit, sibimetipsi erit : si autem illusor , solus portabit malum.
Quia igitur vulgaris quædam eorum obiectio est , qui nullis aut paucis communiter
scribendo prodesse possunt, aut volunt , vt hæc & sirmilia blaterare non vereantur,
scribendorum librorum nullus est finis, quod & beatus Ambrosius contra suos
osores meminit. Deinde illud Terentianum verbum odiosé repetunt,Nihil est dictum,
quod non dictum fit prius. Propterea salua istorum censura, qui ita improvidé loquun
tur,ad diluendam huiusmodi objectionem,attendenda erit alia sententia Plinii,qua
dicitur, Nullum esse librum (vt omnibus notum relinquitur ) tam malum, quin aliqua
parte prodesse videatur. Quod vtique verum esse censetur, si eius causa, ordo,
& institutum bono judicio fuerit confirmatum : quod & meis rapsodiis attribuendum
puto : quæ si non summa , vel mediocri , aut fortassis minima eloquentia,gravitate,
verborumue pondere ( vt hæc docta ætas requirit, & singula quæque tanquam
ad bilancem expendit, examinatque ) congestæ sunt, at bona saltem,&integra fide ,
ac constanti veritate deprehendentur hisce literarum monimentis consignatæ . Quo
circa synceriter opto, vt benignus quisque interpres, sive lector, æquius ac modestius,
pro


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0090.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free