- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
5

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Præfatio

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

PRÆFATIO



pro sua humanitate de his meis laboriosis lucubratiunculis sentiat, cum nihil me ad
hunc intricatissimum laborem , seu potius vcrtiginosum labyrinthum impulerit,
quam amor & affectus eorum, qui ab orbis initio anxié cognoscere cupierant , atque
indies addiscere affectant, quid præter vsitatum prophetæ verbum, quod ab Aquilone
pandetur malum, vlterius fit expectandum . Sed interea qui hac curiosa terrenæ
subtilitatis indagine(mira semper auscultantes, & abdita consyderantes.)torquentur,
excelsius oculos elevent,vt et alium prophetam, Iob scilicet XXXVII.videant,
audiantque asterentem , quod ab Aquilone aurum venit, videlicet ( beato Gregorio
interprete ) inopinata vitæ celsitudo, & conversio frigidorum peccatorum , qui ab
hæresibus in via difficili fatigati, & mille erroribus illusi, tandem ad fidei , bonique
operis fervorem,perpetuo stabiles permansuri, convertentur . Hocque aurum intelligi
velii . non illud quod ferro nocentius est, & avaros affligit , atque Principes ob
mislera bella ad inopiam,& stirpem in mendicitatem vel aratrum adigit:sub quo inconsolabiliter
ingemiscent, dicentque cum Hieremia : Quomodo obscuratum est aurum ,
& mutatus est color , optimus scilicet status , & dignitas nostra , vbi quondam
in sublimi culmine elevabamur,nunc autem in horrido sterquilinio vix suspirare
valemus. Igitur ad aurum,quod ab Aquilone venit, scilicet innocentiæ fulgorem,
& claritatem revertendum erit: idque sufficiat pio lectori parumper indicasse,quam
ingens bonum ab Aquilone dimanabit : donec in altero sanctissimo volumine prædicti
fratris &antecessoris mei, Io. Magni Archiepiscopi Vpsalensis, quod iam pridem
sub titulo Metropolis Vpsalensis , de eversione idololatriæ ,& plantatione fidei ,
ac sanctitate multorum. Pontificum , atque aliorum fidelium servorum Dei, ab
Aquilone electorum & vocarorum, composuit, extensius aliquid ostendetur.

+
Quod autem Gothi ab Aquilone Dei nutu primis venientes in Italiam, vrbi Romanæ
multa magna que damna referuntur intulisse , hoc sane maximi autores, quorum
primus est beatus Augustinus de Civi.Dei, & alij complures mitigant, conformiter
attestantes , quod inter omnes barbaras nationes, quæ vnquam molestarum Italiam,
aut Romanum Imperium invaserunt , nulla vnquam gens clementior reperta fit,
quæ humanius ignoscere noverit, quam hæc Gothorum; immo quæ & Vrbem multis
cladibus deformatam, senioque confectam , situ squaloreque coopertam , restauratis
legibus, sic libertate,quas Sylla crudelis abstulerat, reparari curaverit,& summa populi
Romani majestate, Rege præsertim Theoderico regnante , gubernari: estque per
omnia (vt inquit Historia nova Gothica fratris mei lib. IX . cap. XXIIII. )
vetus civitatis forma, quam prius Reipub.oppressor Cæsar cum libertate evertit , in
integrum ab dicto Theoderico Gothorum Rege restitutat qui & Italos, & Romanos
omnes perinde ac charissimos filios semper amavit: rursusque ab eis non secus ac communis
omnium parens, circiter annos quadraginta , quibus regnabat , observatus .
Erat enim talis in ornanda,& conservanda Italia, vt & ipsam ab omni externa injuria
tueretur , & cives in tanta pace & trancquilitate conservaret , vt omnes optimos
Principes, qui vnquam ante ipsum fuissent, justitia, clementia , bonitate , æquitate
superaverit. Fuit enim ( inquit Procopius) nemine inlerior , qui ab principio in dignitate
Imperiali probatiores fuissent . Gothos quidem, ac ltalos pari quadam,&
summa benevolentia suapte humanitate prosequebatur, ita vt omnes ( quod vtique
difficilimum est) eius imperium oblectaret ; Præterea vt honorem Vrbis suæ gloriæ
præferret , vetuit ex auro, vel argento monetam cudi alia forma, quam veteri , dum
Romana Respub. floruisse. Vt autem cives Romani vel novis erigendis,vel instaurandis
vetustioribus ædificiis, majorem haberent commoditatem,parandæ calcis officinas
in pluribus Italiæ insulis fieri procuravit, calcemque postmodum civibus,quorum
principia ædificiorum cernerentur , liberaliter & sine pretio est largitus: multaque


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0091.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free