- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
6

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Præfatio

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


PRÆFATIO

alia pro publica, et privata Romanæ vrbis instauratione, supra hominum fidem
effecit Hoe & copiose Cassiodorus in libris suarum Variarum attestatur: qui &
insuper dicit, ipsum Regem Theodericum religionis Christianæ, sacrorum locorum,
cærimoniarumque, & Romanorum Pontificum dignitatis curam enixius, quam multi
alii Christiani Imperatores gessisse, nihilque vnquam prætermisisse, quod ab optimo
Principe optari potuisset Sed nec defuit aliorum Regum Gothorum eximia pietas,
qui nedum sacra vasa aurea & argentea, magnitudine & pulchritudine pretiosissima,
bellico furore sublata, in sacras ædes ( teste Orosio ) referri præceperunt, sed
etiam ad templa consugientibus ( hostili furente gladio) pepercerunt. Immo etiam
victoriosus Totilas ad preces Pelagii Romanorum legati, interdixit, ne ferrum in
Romanos vi victos distringeretur, nec quisquam muliebri pudicitiæ illuderet, vt sexus
ille omnis injuriæ expers permaneret. Nec silentio prætereundum est, quo pacto
longe ante Totilam ( teste Procopio, & Aretino ) Vitige Romam obsidente,
nullum templum, nec vllus sacerdos, nec res divina turbata est, sed suæ liberæ cxecutioni
permissa.
Vt autem res Aquilonares pro magna parte mirabiles, in hoc volumine contentæ,
evidentioribus aliquot exprimantur argumentis, subjungendæ sunt nonnullæ eius
vtilitates, quæ inter alia in humanis eventibus frequentius vsui esse possunt, ne forte
e tot, tantisque, & tam variis rebus quippiam desideretur, quod in primis divino
honori ( cui nil præferendum est ) aut Regibus, & eorum subditis, sive in bello, sive
in pace serviat
vnde pietas, fides, abundantia, concordia, atque omne expetendum
bonum post tot horrendas strages, quæ modo fiunt, restitui firmarique possit.
Hæ igitur (inter alia non minus consyderanda ) vtilitates veniunt prudenter
attendendæ.
Quomodo scilicet Principes, bellatoresue in solitudinem vi hostium acti, iter inveniant
ad humanas habitationes, & in mari errantes experientia ventorum reperiant
portum.
Quo pacto feruentur viatores, ne suffocentur in glacie, aut nivibus.
Qua ratione equites etiam armati cavere debeant, ne vi ventorum a monte, vel
ponte præcipitentur in aquas.
Quemadmodum veteres pro pudicitia, & justitia subiere duella.
Quam austera & sobria fuerit vita gigantum, & educatio illustrium puerorum,
exercitatioque in equitando.
Quantum falsa moneta noceat, veraque profit.
Quo paco diversæ pelles pretiosæ cognoscantur adulteratæ.
Quomodo terribile bellum septennio inter duos Reges Aquilonares præparatum
fuerit, & consummatum.
Quemadmodum commutationes rerum sine pecunia fiant, & maximæ nundinæ
in aperta glacie
Quomodo, & cur fiant publica hospitia super glaciem.
Qua ratione distinguantur itinera in amplissima glacies
Qua severitate puniantur exploratores, adulatores, & proditores.
Quomodo pauci bellatores contra infinitam multitudinem prælientur.
Quam multæ, & arduæ fint cautelæ bellatorum.
Quemadmodum fiant mœnia ferrea per sagittas in campo.
Quibus rationibus arces tyrannorum, omnem æquitatem; conculcantium, evertantur.
Item quæ, & qualia oppidanis, & inclusis in omni Obsidione fint necessaria, &
præcogitanda
Quomodo

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0092.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free