- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
7

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Præfatio

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

PRÆFATIO

Quomodo duces bellatorum se gerant in prælio dubio, BC inclinato.
Quam dispendiosum sit aliena occupare dominia, & perdere propria.
Item quibus modis in navali, glaciali, vel nivali bello procedendum fit.
Quo pacto recipiantur oratores Principum apud Moschos.
Item quis modus eorum fit in bellando, vel latrocinando.
Quomodo animalia vivant in asperrimo frigore Septentrionis, immo & acerrima
bella super glacies committantur.
Sunt tamen & alia fortasse prædictis multo vtiliora, quæ scrutatoribus fuis nonnihil
amœnioris voluptatis excerpta præbere possint, eo quod nil ambiguum, nilque
occultum, quod homines ivuare queat, relinquere deliberarim, ne vel per meipsum
longo rerum vsu comperta, vel aliunde conquisita studiosis abscondere, vel sup
primere voluisse videar: quæ etsi prima fronte videbuntur side carere, tamen examinata
naturæ secreta dilucidant, atque non fidem modo conciliare, sed & admirationem
( unde studia proficiunt ) excitare probantur: idque efficient, vt bonæ voluntatis
meæ cuctis innotescat affectus: quo me ad bene de omnibus merendum
promptissimum declarare volui, vt saltem promissis meis, quæ pridem anno
M. D. XXXIX. super editione Descriptionis, sive Chartæ Aquilonarium
regionum feceram, paruisse, & satis vtcunque fecisse inveniar, æternæque id
posteritati, quod tum a patria pro side Catholica exulans, in geographia illa, tabuas
Ptolemæi ampliando, obiter delineaveram, posteaquam Historiam Gothicam fratris
& antecessoris mei propria impensa imprimendam curavi, hoc opere Borealium
rerum, ac rituum, non minori side quam labore concinnato, inque conspectum
totius orbis emisso, clarius & apertius, quasi vivis coloribus expressisse: eo
reservato proposito, vt melioribus adjutus auxiliis, prædidam Metropolim Vpsalensem,
qua evacuatio idololatriæ, plantatio fidei, confutatio hæresum, & vitæ
Pontificum cum remediis restituendæ religionis, insigni diligentia ipsius autoris Io.
Magni Gothi quondam Archiepiscopi eiusde metropolis, literis mandatæ exponuntur,
pari studio valeam divulgare. Ea autem promissa mea, si non sublimi eloquentia,
cujus rivum ne in minimo quidem attigisse me profiteor, at certe simplici, eodemque
piano, ac vulgari pene dicendi modo, rerum abstrusarum veritatem potius, quam
inanium verborum splendorem secutus, exoluere in animo habui. Non enim mihi
excidit præclara illa Favorini philosophi apud A. Gellium sententia: qui cum adolescentem
quendam verbis ei seculo minime accommodis affectate inepteque vtentem
audiret, Vivendum est, inquit, moribus præteritis, loquendum verbis præsentibus,
Interim magnus Dominus, & laudabilis valde, in lateribus Aquiloni.
fundans Ecclesiam suam, omnes hujus voluminis benignos interpretes foveat
& conservet, malignosque & stupidos illuminet, vt recte sentiant de omnibus
mirabilibus eius, & vnusquisque veritatem loquatur cum proximo
suo. Pro majori vero instituti nostri declaratione,
scquentem Scandianæ insulæ descriptionem lectoris
oculis subjicere libuit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0093.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free