- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
9

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. I. De Biarmia, & situ ac moribus eius

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

OLAI MAGNI

GOTHI ARCHIEPISCOPI

VPSALENSIS DE RITV GENTIVM

ET NATVRA RERVM AC VSV BELlandi

populorum Septentrionalium.


illustration placeholder

De Biarmia, & situ, ac moribus eius.


CAP. PRIMVM.



illustration placeholder


BIARMIA igitur est regio Septentrionalis, cujus
zenit est in ipso polo Arctico: eiusque Orizon est idem cum
circulo æquinoctiali: qui Zodiacum in duas partes æquales
intersecans, efficit, vt vna medietas totius anni fit vnus dies
artificialis, & altera medietas vna nox: & ita totus annus
esset ibi vnus dies naturalis.

Positio autoris sphaerae


Sed cùm ibi sol nunquam
magis 23. gradibus sub Orizonte deprimatur, videtur
(inquit autor sphæræ) quod illis fit dies continuus sine nocte.
In omni enim climate dies oritur, antequam sol supra Orizontem
elevatur per 18. gradus, secundum sententiam
Ptolemæi, aut secundum alios ad 30. gradus, scilicet per quantitatem vnius signi.
Hactenus convenienter ad naturam philosophatus est idem autor sphæræ. Quod autem
subintulit, injuriosum est naturæ: quam judicare debuisset providentiorem circa
conservationem vniversi. Illam enim nunquam intermissam lucem naturæ beneficio
concessam, perpetuis nubibus obsuscans, ait, radium solarem ibi existentem, ad eo debilis
esse virtutis, vt elevatos vapores consumere, aut purgare nequeat. Proinde (inquit)
neque aer serenus ibi est, neque dies. Hoc ille dicere voluit.

Positio Plinii et Solinis


At ex opposito surgunt
duo magni philosophi, Plinius, & Solinus, qui propter continuam solaris luminis
præsentiam affirmant, ibi omnia intolerabili solis ardore periclitari. Ita isti, & ille,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0095.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free