Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. I. De Biarmia, & situ ac moribus eius
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
inter se naturam ipsam temere damnatam, a frigore nivium ad calorem nimium protrudentes, | ||
erraverunt, aliisque occasionem errandi præstiterunt: qui si Dei providentiam, | ||
& naturæ moderationem intimius perpendissent, moderatius loquentes in scyllam, | ||
Biarmia duplex. | vel charybdim non impegissent. Dividitur autem Biarmia, secundum Saxonem Sialandicum, | |
in vlteriorcm, & citeriorem. In hac citeriore sunt montes perpetuis, sed innocuis nivibus | ||
Pascua_feracissima | offusi, æstivique ardoris expertes;inter quos inuiis nemoribus, & saltibus abundat: | |
pascuorum feracissima, inusitatisque alibi bestiis frequens, vt inferius libro | ||
de animalibus ostendetur. Crebri in ea fluvii, ob insitas alveis cautes, stridulo, | ||
spumantique volumine perseruntur. In vlteriore vero Biarmia sunt quidam monstrosæ | ||
Monstrosi populi. | novitatis populi, ad quos aditus invius, & insuperabilibus periculis obfusus | |
est: nec facile mortalibus patere potest. Major siquidem itineris pars præaltis nivibus | ||
Cervi jugales, idem rangiferi. | perenniter obsidetur: quas si quis superare velit, cervis jugalibus ( quorum maxima | |
copia, illic est, vt apud Italos asinorum ) currum instruat, cujus incredibili celeritate | ||
Memmingus satyrus. | eximio gelu rigentia juga transcendat. Meminit Saxo prædictus, Memmingum | |
quendam sylvarum satyrum, insignibus divitiis præditum, illic mansionem tenuisse: | ||
ad quem Hotherus Suetiæ Rex domitorum cervorurn cursu perveniens, maximorum | ||
spoliorum, opumque adeptione ditatus, & felix evasit. Vtraque tamen hæc terra | ||
vallibus, campisque distincta, fruges, si seminarentur, haud negaret: sed inexhausta | ||
Piscium copia, & venatio. | piscium vbique copia, & ferarum frequentissima venatio, efficit, ne ibi | |
panis vsus magnopere concupiscatur. Pugnaturi Biarmienses, arma artibus | ||
plerunque permutant, carminibusque in nimbos solvere cœlum, ac | ||
lætam aëris faciem tristi imbrium aspergine confundere consueverunt. | ||
Idololatræ | Sunt Biarmi idololatræ, & Amaxobii Scytharum more, atque | |
in fascinandis hominibus instructissimi. Quippe aut oculorum, | ||
aut verborum, aut alicujus alterius rei maleficio, homines | ||
ita ligant, vt liberi non sint, nec mentis compotes, sæpeque | ||
ad extremam maciem deveniant, & tapescendo dispereant. | ||
Solinus in Africa, Plinius in Tribalis esse eiusdem | ||
generis maleficos perhibent: qui si impensius | ||
laudaverint pulchras arbores, lætas segetes, | ||
infantes amœniores, egregios equos, pecudes | ||
pastu, atque cultu optimas, emoriatur | ||
repente, Sed de similibus maleficis, | ||
ac eorum præstigiis, & instrumentis, | ||
inferius est | ||
narrandum. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>