- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
11

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. II. De Finmarchia, & gentibus eius

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)



LIBER PRIMUS        11


illustration placeholder

De Finmarchia,& gentibus eius .


CAP. II.


FINMARCHIA regio titulo est Septentrionalis partis Norvegiæ, olim ob sui
amplitudinem Regio decorata . Hæc etsi rigidiorem orbis terrarumHomines robusti.
partem culturam , ac mansionem fortita est, attanien homines robustis corporibus,
& animo magno habet, qui ab hostium incursu se strenue defendere solent,
vt infra de bellis Finmarchorum ostendetur . Aër illius regionis , sicuti &Aër semper frigidus, sed innocuus.
vicinarurn , semper frigidus est, & serenus , innocuus tamen humanis corporibus,
rarissimas pluvias tempore æstivo admittens : tantaque est illic aëris . temperies ,
vt pisces nullo sale conditi , sed solo aëre siccati, toto decennio ab putrefactioneAëre pisces siccantur.
durent , vt infra lib.de piscibus. cap.de piscatura periculosa ostendetur. Ab octavo
Cal.Aprileis vsquc ad sextum Idus Septembreis , est illic continuus dies,Dies continuus
nullis intervenientibus tenebris, videt urque sol ab IIII. Nonas Maii vsque ad Cal.
Augusti, nulla intercidente nocte. Quo fit, vt sine gravi periculo ibi navigetur alioquin
in tenebris,ob latentia saxa periculosissima esset illic navigatio. Est autem Finmarchiæ
zenit inter circulum Arcticum , & polum mundi, ipsorumque Orizon intersecatZenit Finmarchiæ.
Zodiacum in duobus punctis æque distantibus ab principio Cancri: & in revolutione
firmamenti contingit, quod illa portio Zodiaci intercepta semper relinquatur
supra Orizontem: vnde patet quod quandiu sol est in illa portione intercepta,
erit vnus dies continuus sine nocter & si illa portio fuerit vnius signi, erit ibi dies
continuus vnius mensis sine nocte; ad quantitatem duorum signorum erit duorum
mensium . Et ita deinceps ex opposito contingit eisdem, quod portio Zodiaci intercepta
ab illis duobus punctis æque distantibus ab principio Capricorni , semper
relinquatur sub Orizonte: vnde cum sol est in illa portione intercepta, erit vna nox
sine die , brevis, vel magna , secundum quantitatem interceptæ portionis . SignaNox continua.
autem reliqua, quæ eis oriuntur,& occidunt præpostere oriuntur & occidunt. SiSignorum ortus.
quidem Taurus ante Arietem , Aries ante Pisces, Pisces ante Aquarium præpostere
oriuntur; & tamen signa his opposita oriuntur recto ordine , & occidunt præpostere,
vt Scorpius ante Libram,Libra ante Virginem ;& tamen signa his opposita
occidunt directe , illa scilicet quæ oriebantur præpostere ,vt Taurus &c. Hæc ex
autore sphæræ descripsisse volui, vt promptior fit lectori occasio de illis terris philosophandi .
Plinius vero lib. II. cap.XIX. dicit : Inæqualitatis causa obliquitasCausa inæqualitatis ortus.
est signiferi cum pars æqua mundi super, subterque terras omnibus fiat momentis.




<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0097.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free