- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
12

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. II. De Finmarchia, & gentibus eius - Cap. III. De VII. fratribus alienigenis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


12        DE RITV GENT. SEPTEN.

Sed quæ recta in exorsu suo consurgunt signa, longiore tractu tenent lucem:
quæ vero obliqua, ocyore transeunt spatio. Ab hac tamen Finmarchia Septentrionali
Distantia locorum ad Australiora Gothorum, vltra CCCL. milliarium Gothicorum est distantia:
vbi mediis noctibus solstitii æstivalis in distinctis locis, Lincopiæ videlicet, &
Scaris, minutissimæ literæ sine lumine legi, ac scribi, immo pecuniæ numerari possunt.
Nullæ videntur stellæ in æstate. Quibus etiam in locis sub elevatione poli Arctici gradibus 60. a principio
Maii ad mitium Augusti, nullæ penitus conspiciuntur stellæ, præter lunare corpus,
quod in plenilunio veluti ardens rubus penes terræ superficiem paululum eo temporis
Autor sphæræ. interuallo (omnium admiratione, & horrore)pervidetur. Præterea hic adversendum
puto, autorem de nat. rerum dicere: Quibuscunque sol propior est, eis dies longior,
& calidior est: quibus autem remotior, eis brevior, & frigidior dies apparet: longior
eunti versus Occidentem, quam eunti versus Orientem.

illustration placeholder

De VII. fratribus, alienigenis


Cap. III.


INCREdibilis multitudo hominum Septentrionalium. DECLARATIS Finmarchorum moribus, ac asperitate cœli, solique, sub
quorum aspectu, & natura, incredibilis hominum multitudo genita fit, & in
vniversum orbem antiquitus magis, quam hisce temporibus, propagata, libet
in primis communi omnium relatiom insistere (cujus & Paulus Diaconus in principio
histo. Longobardorum quasi pro miraculo meminit fidemque attribuere, in extremis
Circium versus Aquilonaris Germaniæ finibus, in ipso Oceani littore antrum
sub eminenti rupe conspici, vbi septem viri(incerrtum quo tempore longo sopore sopiti
VII. viri sopiti quiescunt, ita illæsis, non solum corporibus, sed etiam vestimentis, vt idem autor asserat, ex
hoc ipso, quod fine vlla per tot annotum curricula corruptione perdurant, dociles easdem
Pœna curiosorum &barbaras nations venerationi haberi. Hi denique, quantum ad habitum spectat, Romani
esse cernuntur; e quibus, dum vnum quidam curiosa cupiditate stimulatus vellet exuere,
Sigebertus de VII. fratribus CC. annis dormientibus. mox eius(vt dicitur)brachia aruerunt pœnaque sua cæteros perterruit, ne quis eos vlterius
contingere auderet. Sicque videtur, ad quem eos profectum per tot tempora providentia
divina conservet: fortassis horum quandoque(quia non aliter, nisi Christiani esse putantur gentes
illæ prædicatione salvandæ sunt; quemadmodum Sigebertus anno Domini CCCCXLVII.
Testimonium resurrectionis coram Theodosio factum. refert de septem fratribus apud Ephesum a Decio Imp. pro Christo tormentis,
que spelunca se clauserunt, & facta. oratione ibi obdormierunt, & post annos suæ dormitionis
circiter CC. ore speluncæ, quod suo tempore Decius obstruxerat, patefacto
divinitus, a somno surgunt: & asserta fide nostræ resurrectionis coram Theodosio
Imperatore


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0098.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free