Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. III. De VII. fratribus alienigenis - Cap. IIII. De Scricfinnia
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Imperatore, de qua multum dubitabatur, iterum dormiunt in Christo. Nomina | Nomina eorum |
eorum hæc sunt, quæ in baptismo acceperunt, Malchus, Maximinianus, | |
Martinianus, Dionysius, Joannes, Serapion, Constantinus. |
SCRICFINNIA regio est inter Biarmiam, ac Finmarchiam | |
sita, angulum tamen longiorem versus Austrum, | |
& mare Bothnicum emittens, quasi cauda sit principaliter | Modus celerrimus currendi i lignis planis pedibus affixis. |
appellata, quia incolæ eius admirabili quadam celeritate | |
certis planis lignis instar arcuum in anteriori parte | |
curvatis, ac pedibus affixis, directione manualis baculi | |
vtuntur, quibus sese arbitraria voluntate sursum, deorsumque, | |
vel oblique super nivium cacumina transferunt | |
expedite: eo tamen modo servato, vt vnum lignum altero | |
fit longius mensura vnius pedis, juxta virorum, vel mulierum proceritatem: | Forma lignorum |
vtpote si vir, vel mulier fit octo pedum longitudine, lignum vnius pedis totidem | |
habebit pedes in longitudine justa, reliquum vero novem. Præterea providerant, | |
quod ligna illa subducta sunt tenerrima pelle vituli rangiferorum: cujus forma, & | |
color cervino colori assimilatur, sed longe procerior, & major est: de cujus natura | |
infra libro de animalibus ostendetur. Cur autem pellibus tam tenerrimis hæc | |
ligna subducantur, variæ redduntur causæ, vt videlicet celeriori lubricitate sese | Cur pelles lignis subdantur. |
transferat per altas nives, vt expeditius rupium voragines, &præcipitia transverso motu | |
evitent, vt sursum dirigentes cursum, retrorsum non excidant: quia pili instar | |
sudium, aut echinorum se erigunt, miraque naturæ potentia, ne relabantur, obsistunt. | Montium inaccessa penetrant. |
Talibus igitur instrumentis cum ingenio currendi instructi, montium inaccessa, | |
valliumque ima, hyberno præsertim tempore assequuntur. Sed non æque facile |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>