- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
15

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. V. Adhuc de situ, & qualitatibus eius - Cap. VI. De ventorum nominibus, & effectibus eorundem

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER PRIMVS        15


enim vtentes, arte quadam ligno antrorsum incurvo ad arcus similitudine feras assequuntur.
Apud hos est animal cervo simile, de cujus ego corio, vt fuerat pilisRangifer.
hispidum, vestem in modum tunicæ genutenus aptatam conspexi. Verum de illo
animali, rangisero scilicet, & vestibus e pilis eius, inferius forsitan mirabiliora
dicentur Igitur in his locis circa æstivum solstitium per aliquot dies etiam noctu
clarissima lux cernitur, diesque ibi multo majores, quam alibi habentur ; sicut econtrarioLux clarissima in noctibus.
circa brumale solstitium, Quamvis diei lux assit, lux tamen ibi non videtur,
diesque magis minuuntur, quam vsquam alibi, noctesque longiores existunt;quia
quanto a sole longius disceditur, tantd sol ipsi terræ vicinior apparet, &vmbræLongissimæ noctes.
longiores excrescunt, Præterea Franciscus Irenicus lib. X. cap. lX. Germaniæ diligentissimus
scriptor ad hanc Pauli Diaconi opinionem addit, calidiores noctesIrenicus
esse apud alias gentes, quam apud Germanos dies. Aristoteles hujus rationem affertAristoteles
in problematibus, particula XXVll. quia sol propinquior est, & aër movetur nihilHigimus
minus quam post diem. Higinius libro vlt. Sol, inquit, ab Ariete transiens ad
Chelas, extendit sex mensium diem his, qui inter Arctos sunt. Item vsque ad Arietem
efficit his locis sex mensibus ; econtra illis, qui in Boreali polo sunt, vbi sex
mensibus noctem componit. Nec mirandum hoc est, cum Homerus in Odys scribat, Dies sex mesium
vbi Lestrygonum meminit, pastores audiri posse, quorum vnus mane exeat, aliusNox totidem
simul intret: tam paruo spatio illic noctem, & diem distare. Præterea Plinius lib. II. Plinii opinio de longitudine diei &noctis.
cap. LXXVII de longissimo, ac brevissimo die mentionem faciens, tradit in Britanma
diem esse XVll. horarum, vbi æstate lucidæ noctes haud dubie repromittant
id, quod cogit ratio credi, solstitialibus diebus accedente sole propius verticem mundi,
angusto lucis ambitu subiecto terræ continuos dies haberi senis mensibus, Britannia
noctesque econdtra ad brumam remoto: quod fit in Tyle sex dierum navigatione versus
Septentrionem a Britannia distante.

illustration placeholder

De ventorum nominibus, & effectibus eorundem.


CAP. VI.


TRADIT Aristoteles lib. l. Meteor. quosdam sapientes, omnes ventos vnuOpiones de venti.
nominasse ventum, sicuti omnia flumina vnum flumen natura ponentes,
ventum esse aéris motum, & quod diversitas ventorum accidit pro diversitate


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0101.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free