- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
16

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. VI. De ventorum nominibus, & effectibus eorundem

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

16        DE RITV GENT. SEPTEN


locorum. Sed quia hoc dixerunt absque inquisirione, melior, & rectior fiet fermo
Venti 4. & eorum natura. causis naturalibus consyderatis. Nunc vero notissimum. relinquitur, quatuor
ventos principales, videlicet Mendionalem, sive Australem, Septentrionalem,
Australis Orientalem, ac Occidentalem. Australis ob sui loci principium, sed maxime
progressum, calidus est, & humidus, ex adiunctis vaporibus calidis, & siccis flatum
suscipiens vehementem: quo etsi hyemis tempore in Septentrionem pervenit, tamen
frigoris asperitate illico repercussus evanescit, donec vero solis adjutorio regrediens,
Septentrionalis glacies, & nives in flumina cogat. Septentrionalis huic oppositus,
frigidus est, & siccus ; quod e nimia solis remotione contingit. Cum enim sol
Orientalisad eum advenerit, altissimus est, & a terra remotus: ideoque in aëre fiunt nubes, &
frigora fortiora. Orientalis in calore, & frigore temperatus est, a collateralibus
ventis mutabilem suscipiens qualitatem ; in dextra parte a Vulturno vim desiccandi,
in sinistra ab Euro nubes generandi. Suntque generaliter Orientales venti Occidentalibus
Occidentalis. semper meliores. Occidentalis, cujus locus, vnde exit, vt temperatus
Alterio ventorum diversa est, &aliquantulum frigidus, & humidus, ita & ipse ventus inde procedens:
qui si in principio noctis flaverit, & in principio diei, quia veniunt ab aëre, in
quo sol operatus non est, spissiores erunt, & grossiores venti; quod si in fine diei, &
principio noctis flaverint, erunt sicciores, & subtiliores. Sunt & alii octo venti
istorum suffraganci, & natura suorum principiorum affines, non tamen ad eo
Boreasferventes. Horum vnusquisque dum movetur, natura aéris, & corporum complexiones
mutantur. Boreas enim corpora indurat, & consortat, humores, &
spiritus clarificat, cerebrum sanat, lensus subtiliat, motum consortat, malos humores,
ne in alia membra discurrant, contrahit: quod ideo fit, quia corporis exteriora
refrigerat, & calor naturalis intus adivuatur. Tusses facit, & dolores pectoris,
Auster propter desiccationem spiritualis instrumenti ; digestiones, & vrinam stringit
, dolores oculorum parit, corporibus frigidis nocet. Auster econtrano nervos
emollit, corpora, humores, sensus, & spiritus turbat ; inde gravitas auditus,
vertigo oculorum, pigritia, tarditas motus ; caput gravatur, virtus digestiva languescit:
quia ventus hic calidus est, & humidus, cerebrum impellens humidis humoribus ;
quæ omnia humectationem, & cerebri denotant defectionem. Defectio
Causant dolores enim digestibilis sit e humoribus a cerebro ad stomachum descendentibus. Orientales
autem, & Occidentales venti, e sui temperie sunt corporum temperativi; octo
vero alii secundum naturam suorum principalium operantur circa corpora, sed
tamen mediocrius. Inter omnes autem ventos Plinius ait Septentrionalem esse saluberrimum,
Septentrionalis saluberrimus. & Austrum noxium, ac æstuosum, reliquos vero temperatos. Omnes
tamen venti vicibus suis spirant majore e parte: aut, vt contrarius desinenti
Adversa vela vnde. incipiat, cum proxime cadentibus surgunt. A levo latere in dextrum vt sol ambiunt.
Iisdem autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, vt noctu pleruntque
Fluctus vnde. adversa vela concurrant. Austro majores fluctus eduntur, quam Aquilone,
cum ille infernus ex imo maris spirat, hic summo. Noctu Auster, die Aquilo vehehementior;
& ab Ortu flantes, diuturniores sunt ab Occasu flantibus. Sol oriens,
& occidens, auget fluctus meridie, comprimit temporibus æstivis: comprimuntur
Venti particulares etiam vel nimio æstu, vel frigore, vel imbribus. Sunt etiam particulares venti
quibusque gentibus, vti Circius a Norvegia cadens in ruinam Hollandorum, seu
Hellespontico vento CCCC. naves periere. Batavorum. Item Hellesponticus, quo (Herodoto lib. VII. referente)periit maxima
pars Xerxianæ classis, nempe CCCC. naves: erat enim venti vis intoleranda, vt
infra de Circio ostendetur. Item ventus Corus, & Circius, quasi omni anno in
mari Gothico, seu Suetico, adeo insuperabili tempestate sæviunt, vt maxima
Lapides grandissimi rapiuntur ad mare. navium multitudo vel submergatur, vel, diro naufragio periclitetur: immo nec
aggeres, aut lapides littorales ita firmati, compositique videntur, quin aliquando ventis
eisdem absorpti, in viscera maris refluentibus vndis extrahantur, vt infra dicetur.
De


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0102.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free