- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
17

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. VII. De necessaria cognitione ventorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER PRIMVS        17


illustration placeholder

De necessaria cognitione ventorum .


CAP. VII.


                                        HAC imagine declaratur admirabilis observatio diversarum
                                         regionum orbis , maxime Septentrionalium , circa
                                        solis,& lunæ proprietates , in qualitaribus aëris consyderandis ,Sol purus quid significet ,& reliqui qui colores.
                                         eo videlicet modo , quod sol purus oriens ,ac
                                        non fervens, serenum annuntiat diem: pallidus autem,grandinem.
                                         Si vero occidit pridie serenus , & oritur , tanto
                                        certior fides serenitatis habetur. Croceus autem oriens,Croceus.
pluvias indicat: idemque ventos,cum ante ipsum orientemSol rutilans in occasu quid significet.
nubes rubescunt . Quod si rubentibus intervenerit,
pluvias designat orituras . Circa occidentem cum rubescunt nubes , serenitatem futuræ
diei spondent . Si autem in eius exortu sparguntur , partim ad Austrum, partim
ad Aquilonem , pura licet circa eum lerenitas fit , pluvias tamen cum vento significant.
Et si in eius occasu pluat, aut radii nubes in se trahant , asperam in proximaRadii illustrio res in oriente.
die tempestatem significat . Si autem in oriente radii illustres eminent , quamvis
circundati nube non fuerint , pluviam prætendunt . Si nubes ante solis ortum
globentur , asperum denuntiant imbrem: si ab ortu repellantur, & ad occasum abeant,
serenitatem . Si nubes solem circuncludant , qui nihilominus in se purus,vnius orbisNubes
& serenus relinquatur , tanto tempestas erit turbidior ; si vero duplex etiam
orbis fuerit , tanto atrocior . Quod si ex ortu , vel occasu fiat, ita vt rubescant
nubes,maxima ostendetur tempestas. Si non ambiunt , sed incumbant., ab quocunque
vento fuerit , idem portendunt. Si ab meridie , imbrem. Si oriens orbe cingatur,
ex qua parte is eruperit , expectetur ventus. Si totus æqualiter effluxerit,Ventus unde.
serenitas erit. Si ante ortum radii se ostendunt , pluviam ,& ventum portendunt.
Si circa occidentem candidus circulus erit , noctis levem tempestatem . Si nebula,Circulus candidus.
vehementiorem. Si cadente sole , ventum . Lunæ autem quarta æque attente observatur.
Si explendens exorta puro nitore sulferit, serenitatem creditur portenderet
rubicunda ventos: nigra vero pluviam : erecta , & insecta , ventos signat: obtusaCornu acutum lunæ.
pluviam. Cornu Septentrionale acutum, rigidum , præsagit ventum: inferius,
Austrum: vtraque vero recta quarta, noctem ventosam . Si quarta die
luna recta fuerit, gravem tempestatem in mari præsagit: nisi habeat circa se coronam,


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0103.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free