- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
19

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. VIII. De futura qualitate ventorum - Cap. IX. De necessaria cognitione ventorum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER PRIMVS        19


evadere, quam in marinis tempestatibus, & procellis, horrenda naufragia, immo
mortem præsentissimam declinare. Hanc artem Tartari Scythæque callentes, Via in solitudine cognoscenda.
viamque in solitudinibus non habentes, prospere etiam tempore belli sæpius proficiscuntur:
hane forsitan naturæ regulam imitantes, quod densiores arborum vertices,
& rami ad Austrum sole contracti, humanas habitationes frequentius errantibus
indicant, sicuti versus Occidentem declinanda sunt crepuscula longiora. QuodMilitaribus necessaria ventorum cognitio.
quia militares homines, Reges quoque, ac principes insaustis præliis quandoque
pressi, vel fugati, experiri coguntur, longe vtilius esset, vt in otio virtutem ventorum
potius, quam taxillorum amplecterentur, ne ob ignorantiam tam facilis, ac vtilis
disciplinæ, in vitæ discrimen, aut mille pericula, vel hostilem captivitatem, vbi
mori potius, quam vivere vellent, perpetuo gemebundi laberentur. In mari autem, Fuga tutior.
etsi aliena directione contra omnem ventorum, tempestatumque iniuriam, & sævitiam
videntur securi, propria tamen experientia, necessitate vrgente, frequentiusRegum liberatio
evadunt feliciores: eoque casu vno principe, Rege, vel duce evadente, infinita hominum
multitudo, seu regna, pristinæ felicitati restituuntur. Sed quomodo id fieri
soleat, inferius lib. de campestribus bellis, & eorum stratagematibus, specialiter
ostendetur.

De necessaria cognitione ventorum.


CAP IX.


VIA igitur de necessaria cognitione ventorum hic sermo
subiectus est, congruit præfari ad mentem Isidori lib. XIII.
qui sic diffinit eundem: Ventus est aër commotus, & exagitatus: Ventus quid.
sic dictus, eo quod vehemens fit, & violentus.
Vis etenim eius tanta est, vt non solum saxa, & arbores
vellat, sed etiam cœlum, terramque conturbet, & maria commoveat,
pro diversis partibus cœli diversa nomina adipiscens.
Ventorum autem spiritus quatuor sunt principales: Ventorum 4. spiritus sunt.
quorum primus ab Oriente Subsolanus, a Meridie Auster,
ab Occidente Favonius, a Septentrione eiusdem nominis
ventus aspirat. Horum quisque hinc inde geminos collaterales habet, SubsolanusVentorum nomina.
a latere dextro Vulturnum, a leva Eurum. Auster a dextris Euroaustrum, a sinistro
Austroafricum. Favonius, qui & Zephyrus dicitur, a parte dextra Asricum, a sinistra
Corum. Septentrio a dextris Circium, & a sinistra Aquilonem. Hi XII. Venti 12. subdivisi.
venti globum mundi flatibus circumagunt: quorum nomina e propriis causis assignantur.
Nam Subsolanus dicitur, quia sub solis ortu nascitur. Eurus, quia ab Eoo
flat, id est, ab Oriente. Vulturnus est Subsolano conjuctus, quia ab alto tonat. Notus.
Auster a hauriendo aquas: vnde & crassum aërem facit, & nubila nutrit. Hic GræceAquilo repellit pestem.
Notus vocatur, quia interdum aërem corrumpit: nam pestilentiam ex aëre corrupto
natam, Auster flans in regiones reliquas transmittit. Sed sicut Auster pestilentiamVentorum effectus.
gignit, sic Aquilo repellit. Euroauster dicitur, quia ex vna parte habet Eurum,
& altera Austrum. Austroafricus, quia hinc inde jungitur Austro, & Africo.
Zephyrus Grece, eo quod slores, & germina flatu eius vivificentur. Hic LatinePli. lib. 2. cap. 49.
Favonius dicitur, eo quod foveat quæ nascuntur. Austro flores soluuntur, Zephyro
fiunt. Africus a propria regione vocatur, quia ibi flandi initium sumit. Corus
ab Occidente æstivo flat: sic dictus, quia vento. circulum claudit, quasi chorosCircius.
faciens. Septentrio, eo quod a circulo septem stellarum consurgat, quæ vergentes emundoBoreas a montibus sic dictus.
resupinato capite serri videntur. Circius dicitur, quia est Coro connjunctus.



<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0105.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free