- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
22

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. X. De vehementia venti Circii - Cap. XI. De violentia turbinis, ac tempestatis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

22        DE RITV GENT. SEPTEN.


Nulla ligna vastantur ipsi incolæ, immo & alienigenæ eo consluentes, non ignorant.
lignum, neque fruticem, ob violentiam hujus venti, ibidem germinare intuentur.
Ossibus piscium cibi coquuntur. Quo fit, vt ob eorum defectum in ignibus instruendis, cibisque coquendis, ossibus
magnorum piscium vtantur. Quantum etiam sæviat ventus iste in Occidentalioribus
Circius rapit tecta domorum. Bothniæ littoribus, ipsi habitantes magno incommodo suo sæpius experiuntur.
Rapit enim integra tecta domorum, eaque per immensa terrarum spatia dissoluta dispergit.
Narbonenses. Quod & fieri apud Narbonenses, & Beneventanos, Cato, Procopiusque, variata
Beneventani. ratione pro locorum distantia, meminere ; quod scilicet armatum hominem,
plaustrumque oneratum in præcipitium trudit. Hoc & in ponte Viennensi ducatus
Ferdinandus rex Roma modernus. Austriæ sæpius vetusto tempore factum suisse testantur annales, donec modernis temporibus
provida Regis Ferdinandi magnificentia, & commissione factum est, vt
iuribus telonii præsidentes, in capite pontis periculorum ignaros, turribus præcipue
accedentes, confiliis dirigant, ac viribus adjuvent, quibus securius tam longos,
vastosque pontes, amoto periculo, exuperare possint. Neque hæc civilitatis officia
gratis fecisse queruntur, quoniam a viatoribus de tanto periculo erutis liberaliter
remunerantur. Quod autem Procopius paulo ante allegatus, propriam interpretationem
retineat clariorem, lib. I. de Benevento Italiæ oppido ita ait: Quondam
Maleventum prisci dixere. prisci dixere Maleventum: id nanque oppidum Dalmatiæ ex adverso oppositum
est, in continentique situm ; in quod spiritus violentior quidam, &acerbissimus
ingruere consuevit ; qui vtique vbi flare cœperit, non foris iter agere, sed
domi se quisque conservare laborat. Nam venti hujus ea est violentia, vt vel
Eques deiicitur. equitem cum equo simul arreptum, sublimem mox deserat, diuque per aërem circumactum,
&quocunque tulerit casus, projectum interimat ; vnde & Maleventum,
Cambysis exercitus eo vento periit. & in edito positum, ex eo vento toleratu difficili sortitum est nomen, Eo forsitan
vento Cambysis exercitus obrutus est, vt Strabo resert lib XVII.

illustration placeholder

De violentia turbinis, ac tempestatis


CAP XI


                                TVRBINES, ac tempestates Septentrionalium locorum, vim habere terribilem,
ac periculosam, nemo, qui secreta naturæ didicit, aut scrutatur,
ignorat:


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0108.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free