- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
23

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XI. De violentia turbinis, ac tempestatis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER PRIMVS        23


ignorat: præsertim cum multiplex, ac indeficiens eius originis causa, materiaque: periatur.
Turbo igitur est (dicente Isidoro)volubilitas ventorum: & dicitur a terra, Turbo.
quoties ventus consurgit, & terram in circuitu mittit: quem turbinem (Seneca. naturalium
quæsti. teste) efficit plurium ventorum inter se colluctatio. Et hæc circa
terras concipitur, &fertur: ideoque arbusta radicitus euellit, & in quodcunque incubuerit
solum nudat, sylvas interim, & tecta corripiens, inferior fere nubibus, altiorSylvæ, tectaque corripiuntur.
vtique nunquam. Hujus rotunda facies est: dum columnæ modo circumagentis
se volvitur, omni nube velocior rapitur. Eius & motus vagus est, & diffectus, acMotus vagus turbinis.
verticosus. Diu autem manere non potest: nam cum vagus, & incertus spiritus colluctatus
est, novissime tamen minimus omnium cedit. Nulla itaque tempestas perdurat
magna. Sed tempestatum procellæ, quanto plus habent virium, tanto minus
temporis, ventisque: cum ad summam veniunt, omni violentia remittuntur: & ista
concitatione necesse est, vt in exitium sui tendant. Nemo itaque turbinem toto dieNullum violentum perpetuum.
vidit, sed nec hora quidem. Mira eius velocitas est, & mira brevitas. Violentius,
ac celerius circa terram volvitur, quo est eo laxior: & ob hoc diffinditur. Fit etiam, Turbo vnde.
cum spiritus segregatus ab aliqua nube offenditur, & circa eam volvitur, at circa eam
circulum faciens, corroboratur, ita vt partem nubis accipiat, quasi ab eo inseparabilis,
ea, quæ rapit, in circuitum movens, exitumque non inveniendo, in seipsum iterumTurbinis effectus mirabilis.
reflectens. Vnde & e mari sæpe aufert aquas sub navibus, navesque subvenit in sublime:
etiam e terra lapides, ac alia animalia, & paululum erepta dimittit. Nec
solum ea, sed plumbea tecta templorum, ac ædium diversarum, immo & fortissima
tigna, quæ ad aëra rapit, atque alio accedente spiritu vehementiore, transuehit in
spatia longiora: sæpissime etiam integra molendina ventorum cum ingentibus saxis
turbine involuta, salvis hominibus in loca remota evehuntur: immo adeo ingens
turbo descendit, vt vrbes, castella, & villas involuens, tecta longius (vt dictum
est) ad campos dispergat, prout Vincent. lib. XXV. spe. hist. cap. LXXXVII. attestatur,
etiam lib. XXVI. cap. XXVI. de turbine faciens mentionem. Nec attestatio
Diodori Siculi deest in VI. histo. dicentis, in partibus Aquilonis miram esse
vim ventorum. Nam æstate ab Occidente, Septentrioneque, perflant tanta vi, Turbine lapides magni elevantur a terra.
impetuque venti, vt lapides, quantos manus possit continere, a terra rapiat, ac veluti
arenæ lapillorum acervos haud parvos cumulet, & vt aliquando a hominibus arma,
& vestes, quandoque ascensorem vi ab equo auferat, veluti proximo capite
fuerat commemoratum. Quinimmo in Vichia Norvegiæ aliquando accidit
vt aëre, soleque maximi pisces torrendi, e perticis instar tabularum
vi turbinum in magna congerie a divitum piscatorumTurbine siccandi pisces transferuntur.
locis, in ædes pauperum ejecti, tanquam donum divinitus
datum recipiantur. Nec actio competit
repetenti: quia Deo reservatur judicium, quod egenti
subvenit.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0109.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free