- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
27

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XIIII. De circulis hyemalibus, & effectibus eorum - Cap. XV. De circulis repentinis, & effectibus cometarum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER PRIMVS         27


præterea hostiles classes, piratarum grassationes, & incendia: immo ad finem veris
circulis evanescentibus, pluere solent sulphurea grana cum vapore fœtido, moxquePluit sulphur.
sequuntur horrenda tonitrua, vt contremiscere faciant audientes, rapidaque
flumina plus solito nivium resolutione excitata, omnia suo cursu obruant, &
dispergant, prout alibi latius de natura Septentrionalium fluviorum ostendetur. Asserit
Plinius lib. II. cap. XXX. circulos repentinos rubei coloris plurimum esseCirculi rubei coloris prodigiosi.
prodigiosos: bella etenim præsagiunt, ob longiorem solis defectum, & continuum
pallorem. Stellarum errantium aliquam si circuli, aut orbes incluserint, imbrem
præsagiunt. Cæterum quomodo, aut quibus rationibus fiant hujusmodi circuli,
sive coronæ circa solem, aut reliqua sydera, Seneca lib. VI. nat. quæst. diffuse pertractat, Coronæ solares.
atque inter alia dicit: Hæ vero coronæ cum æqualiter, delapsæ sunt, & insemet
evanuerunt, significatur aëris tranquillitas: cum autem ad vnam partem ruptæ
cesserint, illinc ventus est. Vnde & nautæ inde ventum expectant, quando contextus
coronæ perit. Si a Septentrione discedit, Aquilo erit. Si ab Occidente,
Favonius. Si vero pluribus locis rupte sint, tempestates fiunt. Et noctibus quidem
præcipue circa lunam, & cæteras stellas, hæ coronæ, notantur: interdiu vero,
raro, quia solis lumen sortius est, & aër coagitatus ab ilio, calefactusque, subtilior &
solutior est. Lunæ autem interior vis est: ideoque facilius circumposito aëre sustinetur.
Cætera quoque sydera infirma sunt, nec aëra vi sua perrumpere possunt. Illorum
itaque imago suscipitur, & in materia solidiore, minusque cedente servatur.
Deberet enim aër esse non tam spissus, vt lumen ad se immissum excludat, atque submoveat:
nec tam tenuis, ac solutus, vt nullam venientibus radiis moram præbeat.
Et hoc noctibus temperatioribus contingit, cum sydera circumiectum aërem a luce
levi non pugnaciter, nec aspere feriunt, spissioremque, quam esse solet interdiu, inficiunt.
Est autem differentia inter arcum, virgam, & coronam. Arcus solares, ac lunares
sunt. Virgæ tantum soli adjacent. Coronæ autem solem, lunam, & cætera circundantAreus, virga corona differunt.
sydera, atque sequuntur vbique.


illustration placeholder

De circulis repentinis, & effectibus cometarum


CAP. XV


CIRCVLI, sive coronæ, figuris similibus certis annis tempore vernali apparere
solent, præsertim quando densioribus nivibus tegitur superficies terræ: Circuli repentini & drarii.
hoc modo, quod ample per Orizontem circulus vnus apparet nubibus totaliter
albus, alter vero interior penes eum, densiore amplitudine niger. Qui quidem


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0113.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free