- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
28

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XV. De circulis repentinis, & effectibus cometarum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


28        DE RITV GENT. SEPTEN.


circuli maximi, in superficie quatuor habent lineas, sive hiatus rotundes, croceo
Circulorum qualitascolore distinctos: inter quos versus meridiem in nubibus candidis, quæ nivibus
sunt repletæ, apparent duo circuli contrario modo dispositi quorum vnus in exteriori
latere est atri coloris, in interiori vero candidi. Alter autem circulus inferior,
in cujus centro apparet solare corpus (in quod superior circulus eccentricus incidit)
est exterius albus, atque interius fuscus, eo tamen candidior, quo soli proximior.
Præterea in opposito solis circa centrum maximi circuli, per Orizontem (vt dictum
est) effusi, arcus apparet situ transverso, colores habens instar iridis in nubibus densis,
subrusum exteriorem, medium puniceum, seu croceum, ac viridem inferiorem.
Circuli inter auroram & meridiem frequentius apparent. Magisque hi omnes circuli inter auroram, & meridiem nubibus auctis
apparent, vix vna cum dimidia, aut duabus horis duraturi: quia sol illico nubibus
rarescentibus clarescit, & horrendum frigus adducit, aut nubibus densatis importabilem
nivium molem (dum pluribus diebus splendere nequit)naturæ potentia
in omnia subjecta loca descendere finit: quia inusitata magnitudine, & specie, nubes
interdum candidæ, interdum atræ, & maculosæ ascendunt, quemadmodum scaturigines
aquarum, & vaporum, vnde exhalant, materiam administrant. Neque
otiosum pauco post tempore deprehenditur, quod portentosis hujusmodi casibus
fuerat demonstratum. Surgit enim in aëre mira contrarietas hujusmodi vaporum,
Circulorum effectus sive nubium sicelevatarum, mutua violentia sese lmpugnantium: atque eo modo
Cometæ. terribiles cometæ, qui(lsidoro teste)samem, bellum, & truces ventos significant, versus
Septentrionem, tanquam aërem pinguiorem, emergunt: qui non minus homines in
Res minimæ in solitæ mirabiliores apparent. stuporem suo horrore trahunt, quam circuli supradicti. Nec mirum: quoniam ita
compositi sumus, dicente Seneca lib. IIII. nat. quæst. vt nos quotidiana, etiam
si admiratione digna sunt, transeant: econtra minimarum quoque rerum, si insolitæ
prodierint, spectaculum dulce fiat. Is itaque cœtus astrorum, quibus vniversi
Portenta mirandacorporis pulchritudo distinguitur, populum non conuocat: at cum aliquid ex
more mutatum est, omnium vultus in cœlo est. Sol spectatorem, nisi defecerit, non
habebit. Nemo lunam observat, nisi laborantes. Adeo naturale est magis noua,
quam magna mirari. Idem & in cometis fit. Si rarus, & insolitæ figuræ ignis apparuerit,
nemo non cupit scire, quid fit, & oblitus aliorum, de aduentitio quærit,
ignarus, vtrum admirari debeat, an timere. Non enim desunt, qui terreant, qui
Cassi lib. 12. Epis. ad fi. significationes eius graves prædicent. Itaque sciscitantur cognoscere volentes, an
tempestates, ventos, & imbres intemperantes, & reliqua hujusmodi portendant:
eoque magis soliciti, quo mutatos rerum ordines imminere pavescunt: quia sæpe
Nil sine causa geritur. prætendunt aliqua, quæ consuetudini probantur adversa. Nihil enim sine causa geritur,
nec mundus fortuitis casibus implicatur. Maximus est timor diutius sustinere,
quod vel in summa solet populos celeritate terrere. Dirum portentum est sine procellis
Dirum portentum. hyemem, sine temperie ver, sine ardoribus estatem sine pluvia autumnum
intueri. Quid fertilitatem producat, si terra æstivis mensibus non calescat: quid
germen aperiat, si pluviam non resumat: hæc, atque similia cum consyderant,
Cautela classicaqui publicis officiis præsident, maxime quorum interest exercitum sovere
classicum, prudentius omnia dirigunt: & etiam sagaces agricolæ,
qui annonam transacti anni quæsitam, provida dispensatione
gubernant, & æquam legem venditoribus servant,
Provida futuri ratio. vt pro futuris annis, & seminibus diligenter
custodiant. Quo fit, vt de antiquis frugibus præsentem
caristiam sublevent, atque imminentem
inopiam maxima sagacitate devineant,
aut vniversalem penuriam mitigent,
& moderentur.
De circulis


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0114.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free