- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
31

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XVII. De imaginibus solis - Cap. XVIII. De halonibus lunæ, & iterum de imaginibus solis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


LIBER PRIMVS.         31


posita radios non remittet, nec imaginem efficiet: nam & specula prope nos positaSpecula prope posita
faciem reddunt, procul vero minime: quoniam acies nostra vsque ad nos recursum
non habet. Agricolæ autem his solibus, seu imaginibus venturam pluviam expectant.
Si ad Australem partem diutius duraverit imago, splendoremque paulatimSeminatur in collibus, & Cur.
dereliquerit inter nubes, quæ ex eo maxime ingravescere solent, tutius tunc in
collibus seminant tempore veris, & initio æstatis. Naucleri autem plus solito velis,
& clavo, seu gubernaculo attendunt, si soles hos æque pugnare, & evanescereNaucleri.
ad latera solis intuentur: quia tunc graviores longa experientia norunt imminereSoles nunquam supra aut infra videntur
tempestates. Plinius lib. II. CAP. XXXI. dicit plures soles simul videri,
sed nunquam supra, aut infra, sed ex obliquo: nunquam juxta, vel contra
terram, nec noctu, sed aut Oriente, aut Occidente. Semel in meridie conspecti
in Bosphoro produntur, qui a matutino tempore duraverunt in occasum. Cernuntur
etiam circa solis orbem coronæ, & versicoloris circuli, e quorum effectuCoronæ
Principes, & nobiles sibi quæcunque prospera, exemplo Julii Cæsaris, evenire posse
arbitrantur. Item Vincen. in spe. his. lib. XXV. cap. CXVI. asserit, tempore
rebellionis Henrici junioris in patrem Imperatorem, duos orbes in modum solis
forma, & lumine quotidiano soli similes, apparuisse, omnium colorum specie radiantes, Henrici junioris rebellio.
ad modum arcus cœlestis. Sæpe etiam in Gothicis regnis (vbi non existentia,
sed æstimatione nox est) duo, tresue soles apparere solent. Notatum etiam reperiturTres luneæ.
in effigiata historia mundi, anno Domini MCCCXIII. tres lunas in cœloTres soles tempore nativitaris meæ apparuere.
apparuisse. Præterea MCCCCXC. tres soles, & tres lunæ tempore nativitatis
meæ, & multorum, in principio Octobris apparuere.

illustration placeholder

De halonibus lunæ, & iterum de imaginibus solis


CAP XVIII.


                                        NEQVE luna sine hujusmodi halonibus circa, solis oppositionem
                                         quandoque conspicitur: quæ fere similes effectusHalonum effectus.
                                         in qualitatibus hyemis circa nives, frigora, & tempestates,
                                        & pruinas ostendunt, quales ipsa æstate in pluviis,
                                        grandinibus, atque ardoribus portendere consueverunt: ea
                                        posissimum causa, quia luna (teste Aristotele) non habet
                                        pmnino principium scilicet agendi in inferiora, nisi propter Lunæ debilitas.
                                        comniutationem, & receptionem luminis a sole: & sic efficitur


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0117.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free