- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
32

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XVIII. De halonibus lunæ, & iterum de imaginibus solis - Cap. XIX. De frogirs asperitate

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

32        DE RITV GENT. SEPTEN.


quasi alius sol : vnde & solis fulgore,vt reliqua sydera juxta opinionem Plinii
Luna ab sole mutuat lucem.lib. II. cap. IX. regitur,& in totum mutuata: ab eo luce fulget , qualem in repercussu
aquæ volitare conspicimus . Ideo molliore, & imperfecta vi soluit tantum hvmorem,
atque etiam auget , quem solis radii absumant . Ideo & inæquali lumine
aspicitur,quia ex adverso demum, plena reliquis diebus tantum ex se terris ostendat,
Tres lunæ soles nocturni.quantum ex sole concipiat &c. Vnde & ipse Plinius libro iam dicto cap. XXXII
ternas lunas apparuisse refert , quas plerique soles nocturnos appellare consueverunt.
Sol itaque rationes omnium colorum habet in se . Cumque luna fuerit cum sole, tota
eius medietas nobis exposita erit tenebrosa quia terra est inter ipsam, et solem.
Diversitas lucis lunæ.Cumque præcesserit solem versus Orientem , obscurabitur versus Orientem , & augebitur
lux eius versus Occidentem . Itaque quanto plus elongatur ab sole, tanto plus
apparet nobis ex lumine: in eius corpore , secundum motum suum , donec fit in
solis oppositione: & tunc tota eius medietas lucida, erit nobis opposita : quia terra
Luna cur proprio lumine caret. ponitur inter solem,&lunam . Quod autem luna proprium lumen non habet,
vti reliqua sydera, prout Helmando in Chronicis placet, ratio est, quia sydera supra
solem locata omnia in æthere purissimo sunt , in quo omne, quicquid est,lux
naturalis ,& sua est (quod & Plinius lib. II. cap. X. attestatun quæ lux tota cum
igne suo sphæræ solis incumbit , vt cœli zonæ , quæ procul ab sole sunt ,& perpetuo
frigore oppressæ Luna vero,quæ sub sole est, & caducorum regioni luce sua
carenti proxima ,lucem de supraposito sole , cui resplendet , habere non potuit.
Terra clarescit. Terra quidem accepto solis lumine clarescit tantummodo ,& non relucet:
Corpus lunæ densum est.luna vero ad instar speculi lumen , quo illustratur,emittit . Quamuis enim densius
corpus fit , quam cætera cœlestia , multum tamen terreno purius fit,accepta luce penetrabili,
adeo vt eam rursus de se emittat, nullum tamen ad nos perferens sensum
caloris . Nam lucis radius,cum ad nos de origine sua,id est,de sole pervenit, secum
naturam ignis ,de quo nascitur , devenit . Cum vero luna corpori infunditur, &
Lunæ claritas sine calore.inde resplendet , solam refundit claritatem , non calorem ,vt apparet in speculo
igni opposito.

illustration placeholder

De frigoris asperitate.


CAP. XlX.


                                potentiam gelu , seu frigus, in Septentrione tanquam proprio
                                 loco posideat,multis rationibus potius,quam autoritatibus per sensum
ostendi


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0118.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free