Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XIX. De frogirs asperitate
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ostendi potest . Sentit enim vim, & vredinem eius trepida animantium multitudo, | Animantia trepidat frigore. |
pluribus stadiorum millibus inde distans , corpusque ,& reliqua membra modico | |
eius allapsu comprimit , & perhorret : quid non faceret , vbi propriis viribus ,& | Testimonium experientiem autoris. |
naturæ legibus imperat ipsum frigus . Sub quo quia natus, & versatus sum (etiam | |
circa elevationem graduum poli Arctici 8 6 . arbitror me posse hoc , & multis | |
sequentibus capitulis, nonnihil cæteris vaga opinione scribentibus clarius demonstrare , | Asperitate hyemis extremæ nationes concutiuntur. |
quam vehemens , & horrendum fit illic frigus :quod inde successive, | |
veluti radii, ex centro tandem per totum orbem ampliatus , quemadmodum omnes | |
nationes, quas penetrat, eius asperitate commotæ attestantur . In primis itaque | |
physicis rationibus notum relinquitur , Septentrionalia loca cæteris partibus orbis | Maius gelu Septentrionis ,& cur. |
majus habere gelu ,seu frigus, & hyemem asperiorem, juxta rationem hemisphrærii, | |
quam alia loca : quia ibi tunc sol volvitur circulo breviori , longiusque distat, dum | |
motum obliquat per hyemalia signa, vt interim terra, & aqua , elementa naturaliter | |
frigida sortius ndurentur , ac congelentur. Etiam quia loca illa sub aspectibus | Alia ratio. |
Vrsarum , vel Plaustrorum (signis frigidissimis ) situantur, marique Oceano , quod | Frigidissima signa. |
(versus Corum , & Eurum præsertim) inscrutabilis est profunditatis. Ad quam qua | |
(teste Alberto lib. XIX. cap. VI.) sol penetrare non potest,frigus, seu gelum horribilius | Frigoris vehentissimi signa. |
generatur . Signa vero vehementissimi frigoris venturi plurima præmittuntur : | |
eaque secundum suas naturales proprietates diligenter consyderantur , maxime | Nubes ardens. |
quando penes solem (vti supraposita imago monstrat) ad occasum in profunda | |
hyeme vergentem,circunstant nubes igneam ostendentes sphæram,vel columnam,ac | |
si immensa vrbs aliqua flammis accensa consflagraret : præterea radii cuneati directe | Radii cuneti, vel pyramidales. |
ad sublimem aërem,veluti pyramides, continuo igne ardentes extensi. Hique rutilantes | |
colores , dum successivo pallore in nocturnam obscuritatem evanescunt,horrendum | |
frigus post: se relinquunt . Sunt & alia signa immensi frigoris successuri quam | Horrendum frigus est ne dubites. |
plurima ,vt serenum cœlum . stellæque discurrentes: nubes in cacuminibus montium | |
dependentes: fuligines socorum scintillis micantes : scaturigines fontium, & venarum | |
fumigantes, ac intumescentes : sues,seu porci stramina portantes : galli , anseresque | |
tempestivius canentes : pici sylvestres humanas habitationes requirentes : | Frigoris vehementissmi signa. |
aquatilium avium sonus , &incessabilis garritus : sylvestrium avium sonorus motus : | |
glacierum mugitus , veluti magnorum tonitruorum. Igitur | |
Frigore vruntur oculi animalium , & pili indurantur . | |
Frigore sylvestres bestiæ samem levaturæ, æ des hominum petunt | |
Frigore lupi suppolares oculis aliquando privantur | |
Frigore lupi plus solito in omnia animalia etiam seipsos sæviunt. | |
Frigore lupi vasto agmine conglobati prædantur elcas. | |
Frigore pelles omnium animalium sunt densiores ac pulchriores . | |
Frigore pisces quinque vel sex mensibus recentes sine sale conservantur | |
Frigore pisces sub glacie non rupta suffocantur. | |
Frigore major edacitas in animalibus semper excitatur | |
Frigore gallorum cristæ, anserumque rostra , pedesque albescunt | |
Frigore lepores , vulpes harmelini colores mutant | |
Frigore ærea, vitreaque ,& fictilia vasa rumpuntur | |
Frigore secures , dolabræ,ac ferræ rumpuntur . | |
Frigore glaciales ludi , ac spectacula lætissima fiunt | |
Frigore omnia inuia loca viatoribus , ac venatoribus exhibentur | |
Frigore acriora certamina tam equestria , quam pedestria redduntur | |
Frigore ligna arida ,ac frondosa , maximum sonum crepando præstant. | |
Frigore vestes parum humidæ , ferro applicatæ , conglutinantur | |
Frigore labia,digiti , ac nares ferro admotæ , cute soluuntur. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>