- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
36

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XXI. De glacierum varietate

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


36        DE RITV GENT. SEPTEN.


dum , aut arcuum coloratas , descendendo efficiant collaterales, veluti certo ordine,
arte ,& ingenio collocatæ viderentur.Hocque spectaculum solaribus radiis
incidentibus , & repercussione splendidius lucente , sicuti aureæ , vel argenteæ bases ,
illustrante eas lumine lunæ , apparet.Neque heæ solæ figuræ ab excelso dependentes
Colores naturales tota hyeme apparent , sed & aliæ formæ diversæ , mille modis , atque coloribus
naturæ artificio fabricatæ: quarum admirabili , ac pulchra varietate , ingeniosi
Pictores instruunturpictores artes suas , colorumque proportiones illustrare contendunt . Sunt & aliæ
formeæ glaciales ex tectis domorum veluti candelæ , vel lanceæ diverso colore, & situ
Glacies pensiles. dependentes, ac si fistulæ organorum,vel hydraulicæ penes parietes dep enderent,
maxime sub tectis evaporariis, in quibus incolæ adversus asperas hyemes se tutos
Australis venti effectus.conservant , quemadmodum infra de architecturis. Aquilonarium domorun ostendetur .
Australis vero Ventus Septentrionalia loca penetrans, hunc habet in hyeme
vigorem , vt suo vehementi afflatum nives latissime per campos more turbinum
discurrentes , quasi cutem superponendo stabiliat : sed earum moles in arborum ramis
dependentes ,in aquas resolvit . Dum tamen hoc essicere nititur , aquæ guttatim
cadentes , vi aëris Septentrionalis , aut collateralium ventorum rigore superveniente,
Boreæ visillico per latissimas sylvas constringuntur : videnturque ex frondibus innumerabiles
glacies dependere,sudium,seum contorum effigiem exhibentes.Fiunt etiam ex
Fenestræ glacialesglacialibus laminis fenestræ cellariorum , stabulorum , immo & mensæ in campis ,
prout etiam sedilia ex compressa nive , dum ita indigenis placet . Videntes igitur
Mensæ glaciales, ruricolæ nivium ingentem molem mense Januario , ac Februario ex arboribus
Sedes nivalesdependere , majoribus gaudiis , ob spem fertilitatis accedentis , afficiuntur.
Prognosticum gaudiosum.Agnoscunt enim vberiores venturi anni imminere fructus , quando frigore
diuturniore pro seminibus nutriendis fœcundior erit terra.
Frigore & nive fœcundantur agri.Neque hæc opinio autoritate,aut ratione caret . Ait enim Gregor
lib XXV. Moral . Terra quidem quando
compluitur , iactata in ea semina seracius ligantur :
Testimonium beati Grego. sed rursus ,si illam pluvia immoderatius
irrigat in culmo pinguedinem frumenti ,
virtutemque invitat. Si vero iactatum
semen post pluviam
gelu premitur,ed intus
fœcundius radicatur
&c. prout
infra
lib XIII. cap de cinericiis , &
sylvestribus agris
ostendetur.



<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0122.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free