- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
39

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XXIII. De castellis niualibus iuuenum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER PRIMVS.         39


feriatis saltem diebus solicite fabricant, aqua stucturam hujusmodi senestris distinctam,
continuo aspergentes, vt nix cum aqua taliter congesta, accedente frigoreAqua indurant nives.
validius induretur. Qua diligentia adeo fortisicantur, vt non solum leves ictus, sed
eæreos globos, atque impulsum testudinum (quatenus opus esset ) possent sustinere.
Quibus paratis, adolescentes prædicti in diversas turmas segregati, pars mœenia
ingreditur contuenda, pars foris remanet eadem impugnanda. Nec desunt in candidis
castris atra, seu susea vexilla, aut virides juniperorum rubi: sub quibus nonFusca vexilla in nivibus.
pecuniæ, led solius laudis appetitu, voluptuosum ingrediuntur certamen: quod aliis
armis vtrobique non committitur, nisi niveis globis in alterutrum e manibus projectis. Globi nivei.
Statuta enim pnœa est nudi corporis in gelidam aquam immergendi, ne quis
globis hujusmodi nivalibu saxum, ferrum, lignum, aut glaciem projecturus involuat.
Sunt præterea inter oppugnantes, qui more cuniculorum inferiores nivium
bales perforant, ac ingrediuntur, vt propugnaculi defensores coërceant a stationibusCuniculos agunt.
suis. Nec segnior intercidit mora, qua pugnis certatur cominus, donec vexillo
rapto pars victa succumbat, alio tempore restaurato prælio contra partem victricem
in eisdem castellis (si poterit ) triumphatura. Neque segnius, aut debilius lvdos
hujusmodi committunt, aut perserunt, quam si pro patria, pro legibus, pro
focis ( vt dicitur ) & aris, publico spectaculo in agone certarent. Profugos vero, &Pœnæ insolentium
meticulosos pugnam excedentes, nivibus dorsotenus inter cutem, vestemque immissis,
vbi deprehensi fuerint, insolentibus verbis, ac vocibus punitos absoluunt, vt
alias sortius reversuri persistant, & acrius delendant castra. Quosdam aquis congelatisPœnæ glaciales
in caput, & collum tempore horrendi frigoris guttatim dimissis, castigant, prout
inferius de peœnis glacialibus manifestius exponetur. Et hæc omnia veluti voluptuosa
spectacula ad irrogandum rebellibus, & stupidis mitiores pœnas. Qui mos
prolixius forsitan, quam decentius, hic recitatus est, cum nonnullis mere ridiculus
(quod non nego ) nec dignus, quo repleatur charta, ostendi possit. Sed qui alacriusStultitia Galieni Imperatoris.
ridere voluerit, ridendique sicuti plangendi tempus habuerit, videat acta, sive
stultitiam Galieni Imperatoris, de quo Trebellius modo, quo sequitur, in formaCubicula rosarum.
recenset: Ac ne eius prætercatur miseranda solertia, Veris tempore cubicula de rosis
fecit: de pomis castella composuit: vuas triennio servavit summa hyeme melonesCastella pomorum.
exhibuit: mensam secundam scurrarum, & mimorum semper prope habuit: omnibus
palatinis officis inspicientibus plures, quam dicere sas est, singulo die occidit: Scurræ.
quorum viribus, & fortitudine pietati satisfaciendo, patrem proprium valerianum
Cæsarem ab ignominiosa captivitate Regis Persarum, cujus scabellum pedum
factus erat, honestius liberasset. Quod insolens ille Princeps castella de pomis
&c. fieri iussit, meræ fatuitati (ne quid turpius dicam) perpetuo attribuendum
erit: quia nulla specie fortitudinis, quæ gloria Principum est, id fieri decuit, prout
hic superius de nivalibus castellis est deductum: in quibus iactum globorum se pueri,
& adolescentes futura certamina sortiter toleraturi, exercent, nulla cœh, elementorumue
injuria fracti, vel fatigati, dum in tam duris lusibus, & aspera
hyeme fuerint educati Quod autem Strabo de legibus LicurgiPulcher locus Strabonis.
in simili casu lib. X. meminit, pulchrum
est videre. Ait enim: Certis diebus pueri
contra pueros &c. Item de
raptu amorum, &
studio literarum


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0125.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free