Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XXIIII. De cursu glaciali equorum pro palliis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ETSI hæc figura seipsam satis, ob spectatam equorum | |
agilitatem, declarare videatur, occurrit tamen eius interpretatio | |
vtilis, & curiosa, dum illius occasione diversi ritus | |
Ritus antiquus. | populi Septentrionalis, ac vicinarum gentium, ad memoriam |
revocantur: qui quidem ritus fideli cultum antiquitus | |
seruabatur, vti nunc fideliter observatur. Olim siquidem | |
apud veteres Gothos mos erat, brumali tempore ad finem | |
mensis Decembris (dum nivibus, & frigore lacus, stagna, | |
atque terræ omnes validissima glacie constringerentur ) optimos | |
quosque equos, forma elegantiores, in singulis provinciis ad edenda publica | |
Causæ cursus equestris. | spectacula colligere: duabus potissimum causis inducti. Prima, vt quem, vel quos |
celeriore cursum reliquis omnibus præcellere discernerent, hunc sacrificio numinum, | |
Velut munus pretiosum, ad aram mactandum, comburendiimue fideliter præsentarent: | |
opinantes eo dono cuncti hostibus sese fore superiores, quo sacrificandi integritatem | |
exoluerent puriorem, prout Herodo, lib. primo vltima pagina tradit | |
de Massagethis, immo & Strabo lib. X. de eorum Aboriginibus Massagethis, | |
qui solem Deum putant, & eidem equum mactant. Altera ratio, vt Regi, ac | |
Fortiores non celeriores. | Principi, vel eius nuntiis velocissimos equos offerrent, quibus hostiles motus, vbicunque |
in regno, vel limitibus imminerent, opera cursorum exploratos, averterent | |
armis Major tamen respectus tunc habebatur, quam nunc habetur ad equos fortiores, | |
quam celeriores: licet vtraque virtus inest illis, propter graves lanceas, seu | |
Lib. 8. cap. 13. | contos, ac armotum exuvias densiores (de quibus proprio loco dicetur ) deferendas. |
Nec desunt pro omni momento velocissimi equi, atque equites, pro portubus | |
regni, quotiescunque opus fuerit, custodiendis. Quantum vero ad voluptuosa spectacula | |
attinet, die XXVI. Decembris super stagna, ac flumina congelata, instar | |
Flumina congelata sicut specula. | speculi micantia, infiniti terrarum incolæ in qualibet provincia ( distinctis licet |
communitatibus ) pro bravio, ac gloria in agilioribus equis certaturi congrediuntur. | |
Terminus vero, seu meta cursus hujusmodi, longitudinem quatuor, aut sex | |
milliarium continet Italicorum. Bravium autem aliquot mensuræ, seu modii annonæ | |
seminandæ, & nova vestimenta apponuntur, & deniqp, vt equus metam non. | |
attingens, victori cedat. Verum hæc spectacula nullibi frequentius in toto Septentrione |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>