- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
42

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XXV. De cursu glaciali hominum pro brauio

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

42        DE RITV GENT. SEPTEN.


Cursum intendit velocissimum, quemque in glaciali æqualitate semper currendo continuat.
Cursus pro bravio. In quo etiam genere vbique reperiuntur homines voluptuose pro bravio
cursitantes: quorum meta super congelatos lacus instar speculi glaridos, spatio
Bravii species. VIII. vel. XII. milliarium Italicorum ab vtrisque partibus est constituta, vel
minus. Bravium vero cochlearia argentea, amphoræ æreæ, gladii, & novæ vestes,
ac juvenes equi: sed hi frequentius. Cæteris bravium lucraturi currendo præveniunt,
Axungia porcina. qui cervinas tibias late limatas plantis affigunt, porcina axungia perunctas,
quia gelidis aquæ guttis velut per poros glaciei in vehementi frigore surgentibus,
Tibiæ cervinæ. tibiæ sic vnctæ impediri, aut constringi non possunt, sicuti ferrum quantumcunque
politum, aut vnctum. Nulla nempe vnctio ferro conformior est, quam ossium
tibiarum cervinarum, aut taurinarum, connaturalem habentium lubricitatem.
Eoque modo quotiescunep glacies clara fuerit, ac nivibus discooperta, duobusque, vel
Spissitudo glaciei quanta. tribus digitis spissa, tunc hujusmodi spectacula facilius, securiusque exercentur.
Sed alias nequaquam, quia nunquam periculosior, mortique vicinior casus est, quam
Cursus periculosus quando. cursum intendere, dum glacies tenuissima nive fit cooperta. Amnes etenim, seu
rivuli tacita celeritate e littoribus lacuum intrantes, corrosione, & motu continuo
Rivuli edentes glaciem. agunt, ne glacies inspissari, solidarique possit, nisi gelum fortissimo constringantur.
Sed interim contingit temerarios cursores glacierum, naturam ignorantes, vel contemnentes,
audacius, quam cautius accurrentes, glacie confacta (corpore deorsum,
Capita glaciei lacumine præscinduntur. atque capite sursum, acumine glaciei velut securi abciso, misere derelicto ) submergi.
Veruntamen eo periculo, vel simili, raro pereunt indigenæ, sed peregrini
terrarum exploratores: qui dum celerius proditionibus perficiendis compendioso
Exploratorum, & proditorum suffocatio. itinere inserviunt, subita glacierum dolositate, ac fragilitate
absumuntur, documento cæteris relicto, quam justo naturæ
piaculo sæpissime pereant, qui contra naturæ ordinem
odiis, ac occisionibus procurandis
insistunt. Lacus est infinibus
Ostrogothorum
Lacus SommenSommen dictus, in quo plerique Danorum exploratores
hac methodo mortis sæpissime sunt inclusi.
Ita etiam in collimitaneis fluminibus,
& stagnis aliarum Suetiæ
provinciarum.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0128.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free