- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
44

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XXVI. De glacialibus hospitiis itinerantium

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

44        DE RITV GENT. SEPTEN.


M. CCC. XXIII, gelidissimo frigore constringebatur mare, vt pedestri
1399.itinere per glaciem de littore Lubicensi in Daniam, & in Prussiam mare transiretur ,
dispositis per loca opportuna in glacie hospitiis. Anno M. CCC.XCIX. per brumam .
gelu terras , ac maria constrinxit ,vt sicco vestigio ex Lubeca per mare in vrbern
1423.Sundensem , & inde in Daniam perveniretur . Anno M. CD. XXIII.
gelu fuit per brumam incomparabile , & inauditum,quod equites ex Gedano Prussiæ
in Lubecam per viam navigantium transirent incolumes, & deinde ab Magnopoli
1294.per mare in Daniam,hospitia habentes in glacie. Anno M. CC.XCIIII. congelatum
est mare Cimbricum ,vt ab Juthia in Aslogiam equitaretur . Præterea , etsi
ullius II, per congelatum Padum validissimum duxit exercitum.multis seculis postea secuta sunt asperrima frigora, & marinorum fluminum congelationes ,
tamen quia frequentius acciderant , vix annotata reperiuntur . Quantam
vero vim frigus in propria origine habeat,documenta sunt Australium locorum frigora,
quæ in Rheno,Danubio,& Pado fiunt : super quem Iulius II. Pontifex adversus
Gallos pro Ecclesiastica libertate pugnaturus ,vt recens memoria tenet , erea
tormenta , seu bellicas bombardas secure traduci jussit . Meminit etiam Vincen .
in spe.hist. lib. XXV. cap. LXXXVII, quo modo in Anglia circa annos
1300.Domini M. CCC. tempore impii regis Guilhelmi, anno eius VI. diluvium
Guilhelmus impius.ex abundantia imbrium fuit , quantum nullus meminerat . Mox accedente hyeme,
fluvii congelabantur , vt peruii essent equis , quadrigis , & plaustris
Pontes fracti.Gelu resoluto,ex impetu glacialium frustorum pontes effracti
sunt . Ideoque hac ratione, & importabili tributo
Agricultura deserta.regi dando , agricultura defecit : qua
deficiente , fimes secuta est.
Pestis secuta.Qua crescente ,
Mortalitas
Morituri cura, & mortui sepultura carent.hominum surrexit adeo crebra , vt deesset morituris
cura , & mortuis
sepultura.
De Transitu


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0130.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free